trento

Monumenta Symoniniana

March 28, 1476

Bartolomeo Maraschi to Johannes Hinderbach

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 10, cc. 10v-11r. Paper quire in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, Domino meo observandissimo Domino Iohanni, Dei et Apostolicae Sedis gratia dignissimo episcopo et domino Tridentino, et cetera, Eiusdem Reverendissime Dominationis servitor Bartolomeus\index{Maraschi, Bartolomeo} episcopus Castelli, magister domus sacri palatii, salutem dicit.

Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine mi observandissime, debita commendatione premissa.

Quam dudum optavi scribendi oportunitatem nactus, aequum honestumque iudicavi, si eorum quae hic ab oratoribus Reverendissime Dominationis Vestre gerantur in re beati Symonis eam certiorem reddam. In quo ea utar utique arbitrabor consuetudine qua quom Rome fuit sepe utabatur ut primum isthuc attigere oratores prefati mihi litteras Reverendissime Dominationis Vestre reddiderunt; quibus perlectis eam opem pollicitus sum, que in me esset tantifacio litteras, litterarumque materiamque profecto ea est, ut a fideli quoquam adimplectanda sit, presertim quom a Reverendissima Dominatione Vestra vibrata, discussa, iudicataque sit, quae mihi iusta sanctaque cogitare consuevit ac ministrare ut verum episcopum decet. Quis enim, nisi dyabolico spiritu plenus, ac diabolo simili cuperet eum pro sancto haberi aut sanctum sive beatum fingeret, in quo nulla sanctimonia fuissent?

Num reverendissimus Iohannes Hinderbach, Tridentinus presul, is habitus est, ut post habita fide, bonitate, omnique religione, eum haberi beatum velit, qui caro pura sit non templum sancti spiratus absit. Si is fuisset cesaria maiestas pontifex pius ceterique patres non tantifecissent | et igitur beatificati pueri istius non futile argumentum.

Si advertatur quo sub preside et eo examinante hec emerserunt, beatitudo vere itaque est; hec nostra opinio. In qua et si hic elaboretur non desunt qui adiuvent qui tutentur; forte est durumque certamen gloriosa et excellens magis erit victoria. Non reponitur granum nisi prius arista trita. Ipse, quod possum, suggero pontifex hanc in summam inclinari videntur.

Quibus res commissa est boni animi esse videntur. Oratores, Apruinus scilicet et collega, non parcunt labori, vigiles sunt oportune importuneque instant. Nihil pretermittunt quod rei excutende veritati servande conducere putant. Adversantes mirifice oppugnant, ita ut aliquando, ita inflammatos accesosque viderim ut veritus sim eos ignem evomituros.

Oratores, ob fidem quam de me conceperunt, consilia mihi communia faciunt, quibus nulla in parte deero. Superest ut Reverendissima Dominatio Vestra mihi imperitet ob cuius reverentiam eam deservi litem, ut ab oratoribus arbitror eidem significatum esse. Obferro me servitorem suum habeat ob antiquam consuetudinem, ob eam fidem quam ad cesaream maiestatem habui semper, et habeo diem vita manebit.

Ex Urbe, die 28 martii 1476.