September 24, 1476
Bartolomeo Pagliarini to Johannes Hinderbach
Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 71, cc 4r-5r. Paper quire in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.
Divo Iohanni Hynderbach, venerabili dignissimoque Tridentine dioceseos atque urbis antistiti, Bartholomeus Paiarinus vincentinus plurimum se commendat.
Delate michi nuper ab ampla veneratione Tua excultae litterae sunt. Exarato quidem ipso breviuscolae humanitate vero erga me benivolentiaque et sinceritate amoris amplissime; docentque re ipsa verum illud esse proverbium quod apud satyrum scitum est: «rodolentem falerno veteri testam nunquam protulisse in suavem odorem».
Amplitudo etenim Tua, quae germanico nativoque solo suapte natura humanissima erat atque benigna Italice quoque lenitatis et sapientie iocundo sale condita, solidum perfectissimumque vas benignitatis evasit, et ob eam rem suavitatis odorem ubique mirificum effert. Itaque, cui non optabilis fuerit tam benigni princeps consuetudo, multo etiam foenore comparanda, nimirum si et ego ipse aliis litteris meis optare visus sum dari mihi a diis immortalibus felicitatem tanti muneris decorisque, ut tuae liberalissimae consuetudinis usufructu aliquando mihi gaudere licet, omni etiam reiecta praetura sepositoque alio quovis emolumento mercedis.
Est enim «merces», ut Cicero ait, «auctoramentum quoddam servitutis». Nam nec ego praeturam ab Amplitudine Tua meis litteris requisivi: eius tantum gratiam expetii, illamque mihi sufficere posse putavi. Si tamen dignus ipsa ab ea diiudicatus essem. Neque enim alioquin volebam te ullius desiderii mei memorem esse, tueque mihi tamen arrogabam quin a tua severa censura atque statera iustissima diligenter pensari librarique vellem. Neque etiam adeo inops facultatum et rerum indigens eram ut praetura illa quam scribis iam diu in alterum fuisse collatam.
Multo certe magis honesta si minus aspernanda, attamen nec magnopere ambienda mihi foret. Nam, si ambitionis vicio laborarem mihi quidem neque in Marchia, quam tu sic vocitas, neque in Etruria, neque in Venetia hac nostra magistratus deessent.
Quicquid igitur aut a Veneratione Tua, aut a prestantissimis civibus tuis, aut ab utriusque simul, de ipsa pretura decretum actum ne sit, aeque satisfactum mihi ab omnibus vobis fuisse arbitror ac si mihi summo vestrum consensu demandata fuisset, quam ut paulo ante dixi, ego quidem nullis quesivi litteris, nullisque | verbis ambivi. Tuae dumtaxat me gratie commendavi, ut me et amare vellet. Et licet fortasse immeritu, sua tamen benignitate carum dignaretur habere, quod idem et nunc quoque a me fieri intelligas velim, ac tam et si a plerisque hoc anno tum coram tu per litteras hac in re interpellatus, tuo nomine extiterim. Nemini tamen responsum certum diffinitumque dederam, neque dare ausus essem, nisi Amplitudinis Tuae litteris excitatus forem.
Ut vero cognoscat Eadem Amplitudo Tua quanti ipsa in dies sedulo existimetur a nobis, sciat opus nunc inter nostras versavi manus, lucubrarique, quod ipsum statuimus pontifici maximo dedicare mittereque. Siquidem tu ita annueris permiserisque plenum rationibus, plenum humani divinique iuris au<c>toritatibus, plenum laude tua, gloriaeque tuae dignitate, plenum devotione innocentissimi infantuli. Studemus quidem in eo pro virili nostra persuadere sanctitati pontificis coronationem glorificationemque parvuli martyris vestri, neque minus occisione illius ab immundis canibus perpetratam.
Martyrium verum dici posse contendimus, quam si is grandior annis ultro sciens lubensque martyrium pro christianae fidei certamine subiisset. Indeque et quid sit martyrium et quot amplex sit a nobis diligenter exponitur et captata occasione veteres christianorum rex a nobis recensentur annales. Namque enim indecorum inutilique putamus si quando intermissis familiaribus rebus nostris amicorumque negotiis ad Iesu Christi Unici Dei Optimi Maximi, cui tempora omnia nostra, animumque totum, vitamque debemus, pietatem divertamus cultumque fidelem. Utinam autem licere nobis ab Immortali Deo illud precibus obtinere ut nostrae huius lucubrationis ad summum pontificem apostolicumque collegium coram viva voce a nobis haberetur oratio legittima quidem aliqua? Ut ille ait: «Nescio quid latentis energia viva vox», et altius infigitur sensibus audientium oratio prolata quam lecta.
Sic igitur auderet [.......] tuus iste pusillus hac in re plus aliquanto prestare quam tibi fortasse a quoquam persuasum sit, neque minus optima eius voluntas Deo cuius ageretur causa iuvante valeretquam sceleratissimorum iudeorum improbitas atque barbaries et fautorum si qui supersint detestanda nequities. Erit vero sane res haec multorum dierum opus quippe quom | et materies eius gravissima sit atque admodum ampla et postquam a nobis fuerit absolutum opus atque perfectum, tot illud spectandum oculis, tot sensibus insinuandum, tot censuris diiudicandum, tantisque luminibus circumlustrandum esse facile dignoscamus.
Bene ac feliciter valeat Tua Venerabilis Amplitudo, cui me tantum commendo quantum ab ea diligi amarique cupio.
Data Venetiae, VIII kalendas octobris 1476.
Iterum se Tuae Venerabilitati commendat Bartholomeus Paiarinus iurisconsultus vincentinus; sit tibi felicitas.
Context note
Saint Jerom, Epistulae, III, 53.
Context note
Cicero, De officiis, I, 150.
Textual note
Follows iudeorum expunged
Textual note
Uncertain reading