trento

Monumenta Symoniniana

January 21, 1477

Wilhelm Rottaler to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 81, c 1r. Single paper sheet in good conditions autograph of Wilhelm Rottaler with sealing wax seal.

Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime, post mei humilem commendationem, et cetera.

Recepi hiis diebus litteras Reverendissime Paternitatis Vestre unacum processu iudeorum ad quas illico per primum occurrentem domino Gregorio scripsi committendo ut ulterius Reverendissime Paternitatis Vestre referat. Litteras vero annexas, directas ad dominum prepositum, presentavi, eidem factum exponendo quo cambium illud potius cederet in utilitatem prepositure ultra hoc quod cultus divinus augeretur ad quod potissimum esset animadvertendum. Dixit deliberare velle ac loqui cum domino Francisco fratre suo nunc hic presente et ex post per aliquos dies dixit quantum in eo esset contentetur solum ut auctoritas Sedis Apostolice intercederet ac super omnia consensus principis, quia non vellet ut sibi aliquit  imputare posset, ac si eis prepositure destituhere, et hoc facile Reverendissime Paternitatis Vestre facere potest per minimam litterulam, si videbitur expeditur. Attamen, ulterius apud eundem ante recessum domini Francisci, instabo et quod alterius circa hanc rem mentis existet significabo.

Ceterum, Reverendissime Pater fuimus hoc sero in Curia cum domino auditore novo, olim advocato nostro publico, nunc vero privato, qui multum se recommittit Reverendissime Paternitati Vestre et summarium trium iudeorum ad huc facere habet quos, ut spero, faciet hac nocte reducit enim totum processum in unam rem brevissimam et secundum illud summarium relatio fieri et multa abscindit et reformat, in quibus cavill<at>iones fieri possent et per istam septima<na>m, Deo dante, singulas informationes bene ordinatas porrigemus et spero quod in futura septimana domini deputati convenerent et post modum instabimus super redatione fienda et presentabimus litteras cum processibus missas, quas retinemus usque ad illum punctum, de consilio reverendissimi domini Sancti Marci.

Nova nulla apud nos habemus, preterquam de transitu domini Brixiensis ad curiam imperialem, quod nunc hic palam dicitur et quilibet in partem suam impetrat. Cardinalis novus de Mellinis legatus ad Mediolanum deputatus cras vel ultra eius iter accipere debet; quem aliquibus diebus preteritis Marasca precessi . Vix nocte preterita ac hodie in tanta quantitate cecidit finiti temporibus nostri umquam visa extitit et mensuram palme excedit.

Valeat Reverendissima Paternitas Vestra quam Deus in longum conservet, cui me plurimum humiliter ac devote recommitto.

Ex Urbe, XXI ianuarii, in nocte, anno et cetera LXXVII.

Vestre Rerendissime Paternitatis humilis ac devotus servitor et capellanus Wilhelmus Rottaler.