February 5, 1477
Wilhelm Rottaler and Approvino degli Approvini to Johannes Hinderbach
Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 106, c 1r. Paper sheet in good conditions autograph of Wilhelm Rottaler with sealing wax seal.
Reverendissime Pater ac Domine gratiosissime.
Hodie mane ante horam prandii huc applicuimus sani, ubi diversa audivimus et potissime de practicis magnis iudeorum. Est etiam hic secretarius domini reverendissimi Aretini cum quo dominus Approbinus plura locutus est, qui promisit nobis quantocius subsecuturum.
Ex quibus omnibus convicere possumus quod omnino necessarium erit processibus tam iudearum quam presbiteri Pauli, et cetera. Rogamus itaque Reverendissimam Paternitatem Vestram ut pro voto expeditionis cause quantocius originalia mittantur, quia in quantum intelligere possumus omnino et valde necessarii erunt et ipse secretarius id persuadet nec advertat Reverendissima Paternitas Vestra si forte aliqui qui in premissis morosi existunt. Missionem huiusmodi retardare [....]. Nunc enim dominus Approbinus ivit ad exigendum litteras cambii pro Iohanne Francisco quidam civis veronensis, cuius nomen pro presenti non recordor. Apparet michi quod ille sit qui solutus est pannos veronenses conducere et alias habuerit litteras familiaritatis Reverendissime Paternitatis Vestre. Vult ac se obtulit mittere velle Vestre Reverendissime Paternitati certos caniculos iuvenes admodum pulchros.
Valeat Reverendissima Paternitas Vestra, cui nos plurimum commendamus.
Ex Verona in die sancte Lucie.
Vestre Reverendissime Paternitatis humiles servitores Wilhelmus Rottaler et Approbinus de Approbinis.