trento

Monumenta Symoniniana

February 27, 1477

Wilhelm Rottaler to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 87, c 1r. Paper sheet in good conditions autograph of Wilhelm Rottaler with sealing wax seal and numerous annotations by Johannes Hinderbach.

Reverendissime in Christo Pater ac Domine gratiosissime, post mei humilem commendationem, et cetera.

Ea que per nos post novissima scripta mea in causa nostra acta sunt Reverendissimam Paternitatem Vestram avisare statui. Nam, ut prius scripseram, post datis capiis atque summariis, reverendissimis dominis deputatis ceterisque confidentibus supervenerunt festa vaschangnalia  et tunc supersedere cogebamur. Post Cinerum vero iterum rem aggressi sumus, singulosque dominos deputatos et alios nobis benivolos visitavimus, sollicitando atque instando super expeditione; et heri, dum domini cardinales intrarent consistorium, presentavimus litteras presentandas sanctissimo domino nostro domino Sancti Marci. Reliquas vero ad collegium dominorum cardinalium, domino Rothomagensi et sic, Deo annuente, sanctissimus dominus noster aderat in consistorio et omnes littere, tam sue sanctitatis quam dominorum cardinalium ibi tunc lecte fuerunt, et sua sanctitas tunc seriose commisit ut domini deputati convenire deliberent et postea refferre, ita ut causa expediatur et hoc omnino velit, nec ut amplius tardetur, hoc nobis retulit dominus Sancti Marci.

Hodie itaque fuimus cum domino sancte Crucis, qui dicere habuit quod hodie nil facere posset, quia congregatio fieret in pallatio aliquorum dominorum cardinalium ad instantiam domini magistri Thome de Cilia et die crastina esset consistorium quam primum tamen ex post fieri posset convocare vellet dominos deputatos; ita quod bonam spem habemus quantocius et ad vota expeditionem consequi, licet ab aliquibus intelleximus qualiter iudei maxime nunc instent super remissione iudearum ad Urbem, quod solum facere vellent propter protelationem cause. Spero tamen minime obtinebunt. In die etiam sancti Mathie fuimus in pallacio in camera paramenti, ubi reperimus dominum magistrum Thomam, qui prestolabatur audientiam; qui inter cetera dicere habuit qualiter ipse cum maioribus Curie neminem nominando locutus fuisset intercidenter de causa nostra et non aliter intellexisset ab eisdem nisi bonum in causa nostra, et quod huiusmodi protelatio contingent solum ex hoc, quia aliqui ex maioribus corrupti fuissent muneribus iudeorum; curaretur itaque de modo eosdem conservandi cum honore aliquo et michi consonum videtur. Ex eo, quia prefata die, dum essemus cum domino de Monte Regali, inter alia dicere habuit quid tamen peteremus hoc intelligere velet, cui dicere habui, ut sanctitas domini nostri esset informata de veritate rei et de benegestis per officiales Reverendissime Paternitatis Vestre et de falsa ac sinistra relatione facta per Vintimilensem et quod veritas approbaretur; nec esset de mente Reverendissime Paternitatis Vestre ut iudei destruerentur, neque hoc peteremus, sed si Sedes Apostolica facere vellet aliquam provisionem circa iudeos ne huiuscemodi in futurum contingerent hoc facere posset; nunquam etiam fuisset de mente Reverende Paternitatis Vestre agere velle contra iudeos, sed solum id quod faceret ac fecisset, fecisset pro ostensione veritatis, quemadmodum ex devotione ac fide quam geretur erga Sedem Apostolicam facere teneretur, et cetera. Sua reverenda paternitas respondebat: «Honesta est petitio vestra; nunc satis intelligo. Sequum enim est ut finem habeatis». Noluimus enim aliquid dicere de canonisatione, qui non videtur tempus neque habemus a Reverendissima Paternitate Vestra in commissis neque etiam faventibus causam nostram videtur pro nunc fore consultum, et cetera.

Petiit magister Thomas ut scriberem Reverendissime Paternitati Vestre certa bulla de Perchdelstorff dudum per quondam bone memorie predecessorem Reverende Paternitatis Vestre expeditam, quam dicit sibi fore monstratam per Vestram Paternitatem Reverendissimam et fore repositam in quadam parva cassetta et quod Reverendissime Paternitati Vestre nullius usui existat, sed sibi foret multum proficua et libenter videret ut quantotius michi ad Urbem transmitteretur.

Alia non occurrunt pro presenti fidedigna calamo tradenda; leviora tamen ne Reverendissimam Paternitatem Vestram tedio fiam, domino Gregorio scribam. Que bene valeat, cui me plurimum humiliter ac devote iterum recommendo.

Ex Urbe, penultima februarii anno, et cetera, LXXVII.

Reverendissime Paternitatis Vestre humilis ac devotus servus Wilhelmus Rottaler.

Cedula

Ceterum, Reverendissime Pater, de rebus domini magistri Thome hic expediendis clauculamus. Intellexi qualiter instaret pro concilio futuro, cuius tamen contrarium ab eodem intellexi. Plura enim sollicitat et ardua et, inter alia, ut amplius non mittentur pecunie regi Hungarie contra thurcos, quia illas non exponit contra thurcos sed erga christianos tractaturque quam de alio modo et in illum sensum concurrunt veneti atque poloni, et hoc secrata intellexi, et quid ultimus semina Reverenda Paternitas Vestra significabo hodie supervenit nuntius imperialis, et illico cum litteris dominus magister Thomas dominum nostrum accessit. Si qua sensero, quantocius significabo.