trento

Monumenta Symoniniana

February 9, 1477

Wilhelm Rottaler to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 89, c 1r. Single paper sheet in good conditions with some tearing towards the margins and moisture stains over the folding marks autograph of Wilhelm Rottaler with a sealing wax seal.

Heri recepi litteras Paternitatis Vestre Reverendissime per dominum Melchiorem Mecka, in quibus inter alia scribit de conversione hebrearum ac confessione in ecclesia sancti Petri per easdem facta; de quibus, summopere gaudeo et non potest secus esse quin aliquid adiumenti prestet in causa nostra. Dedimus singula summaria processuum, secundum consilium domini auditoris et advocati nostri singulis ac maioribus dominis cardinalibus, demptis aliquibus quibus in dies dabimus; instamusque super congregationem dominorum deputatorum fienda, et hodie cum dicto domino auditore et advocato nostro fuimus cum domino Papiensi, credentes qualiter ipse relationem facere deberet, quia omnes processus missos receperat a domino sanctae Crucis, qui se excusabat quod propter senium ac frequentes infermitates relationem huiusmodi facere non posset.

Responsum itaque ab eodem domino Papiensi habuimus quod se minime de relatione huiusmodi fienda impedire vellet, quia non esset iurista, neque illam facere sciret, licet bene sua reverenda paternitas esset informata, quare necesse habebimus per alium modum providere, in quibus non deficiet sollicitudo nostra, tantum enim instabimus ubicumque necesse erit quod tandem ad calcem veniemus, et cetera. Instrumentum vero de quo Vestra Reverenda Paternitas scribit de factis ac confessionibus iudearum nondum habuimus.

Ceterum, Reverendissima Paternitas, pertranseuntibus nobis pridie banchum de Patiis fuimus vocati per eosdem atque avisati de quodam debito nondum soluto et superiore anno recepto quemadmodum Reverenda Paternitas Vestra ex cedula eorumdem mercatorum plenius intelliget, licet propter celerem recessum latoris presentium intrumentum seu originalem obligationem videre non potuimus, attamen dominus Iacobus de hiis debet esse informatus, et si Reverendissima Paternitas Vestra haberet aliquas quietantias de hoc dignetur nos certiores reddere, ut sciamus eisdem respondere, quia tempus solutionis huiusmodi dudum preteriit.

Contenti tamen sunt aliquantulum supersedere, claram tamen informationem ipsam postea circa hanc rem habebimus quantocius Paternitas Vestra Reverenda de hac certiorem reddemus.

De aliis vero credo quod Vestra Paternitas Reverenda per scripta mea certior facta existat. Verum, de scriptis mordacibus domini Iohannis Troster hic satis cum domino magistro Marco locutus sum, rogando ut ea reverendissimo domino Senensi referat quemadmodum ab eodem percepi factum fore et res bene stant, et ea ulterius Reverendissime Paternitati Vestre referet.

De eo vero quod Reverendissima Paternitas Vestra scribit me dixisse qualiter Reverendissima Paternitas Vestra vellet scribere diffamatorias, et cetera, facit ut consuevit, neque unquam id in mente mea concepi; scio enim quod non licet os in celum ponere. Unum tamen recolo me dixisse quod nunquam negabo, dum dicitur quod numquam haberemus finem, respondebam quod Reverendissima Paternitas Vestra facit debitum suum et casum quo expeditionem habere non posset, quod committere Deo ac daret seu comunicaret postmodum processum omnibus petentibus quod antea facere unquam vuoluit, de gratia Dei notus est, et cetera, Deus sibi parcat.

Nova hic occurrentia sunt de duce Burgundie et varia hinc inde dicuntur illi de morte et alii de vita eiusdem. Die veneris preterita creatus est legatus per Germaniam dominus Novariensis, qui multus est propitius cause nostre. Magister Thomas de Cylia huc applicuit die mercurii cum quo plura conversatus sum et specialiter de causa nostra, qui michi inter alia retulit qualiter serenissimus dominus imperator eidem processum iudeorum dederat clausam ad legendum, quem apperverit ac legitur in marginibusque rubricaverit; postmodum per alios supervenientes interruptus nil ulterius circa hanc rem scire potui; sentiam tamen in futurum.

Valeat Reverendissima Paternitas Vestra, cui me plurimum humiliter ac devote recommitto.

Ex Urbe, die nona mensis februarii anno Domini, et cetera, LXXVII.

Reverendissime Paternitatis Vestre humilis ac devotus servitor Wilhelmus Rottaler.

Lator presentium se plurimum recommittit Reverendissime Paternitati Vestre, quem ego etiam eidem plurimum commendo.