trento

Monumenta Symoniniana

March 10, 1477

Wilhelm Rottaler and Approvino degli Approvini to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 93, cc 1r-1v. Single paper sheet in good conditions autograph of Wilhelm Rottaler with numerous annotations an underlining by Johannes Hinderbach, and sealing wax seal.

Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine gratiosissime, post mei humilem ac devotam commendationem, et cetera.

Recepi hodie litteras Reverendissime Paternitatis Vestre unacum litteris cambii pro centum ducatorum a quodam Maffeo de la Turre. Verum, quia ipse Maffeus non est ille mercator pro quo scripsimus, sed Magnanus Constantiis et Ambrosius et Abraham eius filii. Nam dictus Maffeus nil agere habet cum ipsis et est manumissus et separatus a patre et dictus Abraham modo servivit nobis usque ad presens in aliquibus ducatorum et serviet etiam in futurum. Unde, Reverendissima Paternitas Vestra mandet ut ipsi Magnano huiusmodi pecunia respondeatur vel Ambrosio eius filio, quia legaliter nobis servivit et serviret etiam in futurum; optaremque ut sibi fides servaretur. Habent enim practicas suas et computant interesse temporis inter ipsos, licet nullum nos interesse patimur, sed solum hoc volunt habere ratione venetos in solutione et dant hic nobis ungaros aut papales; impiumque esset ut dictus Magnanus et eius filii detrimentum propter hoc pati deberent, et prefatus Maffeus in messem eorum intrare, et cetera.

Ceterum, Reverendissima Paternitas, in causa nostra nil dum actum est. Fuimus nunc nunc cum reverendissimo domino Sancte Crucis instando super congregatione dominorum deputatorum fienda, et longam disputationem habuimus cum sua reverenda paternitate, et tandem nobis respondebat quod pro die crastina nil fieri posset, quia fieret congregatio aliquorum dominorum cardinalium in pallatio super certa differentia quam sanctissimus dominus habet, tamen senensibus.

Reliquis vero diebus videre vellet ac operam dare super expeditione. Scripsi in prioribus litteris meis de domino Castellano Sancti Angeli ex parte Vintimilensis, et cetera. Ex post retulimus illa domino Sancti Marci, qui nobis dixit quos illa nullo modo advertere deberemus, quia ipse Vintimilensis esset astutus et verbis suis deciperet dominum Castellanum et nullo modo in hoc consentire deberemus, ut fieret huiusmodi tractatus, quia diminueret famam Reverende Paternitatis Vestre cum ipse actu impressisset aliquibus dominis cardinalibus qualiter illustrissimus dominus princeps ac Reverendissima Paternitas Vestra illam truffam excogitassent pro habendis et acquirendis bonis iudeorum, et quod deberemus bene advertere quia sciret, quid diceret, etiam si opus esset offerre nos ad inscriptionem pene talionis; unde istis consideratis. Operam dedimus secrete pro habendis huiusmodi informationibus et tandem hodie habuimus, et est multum vituperosa res, tangens plurimum famam et honorem Reverende Paternitatis Vestre, et etiam domini auditoris camere, advocati nostri. Quare illico illa sibi portavimus, qui bene sibi respondebit sic, quod ad presens non potui mittere copiam earumdem Reverende Paternitati Vestre.

Dominus etiam Approbinus nunc nunc ivit ad videndum si possumus adhuc habere reliquas et ultimas informationes adversariorum, et non dubitet Reverendissima Paternitas Vestra non erimus negligentes in defendendo honorem Reverendissime Paternitatis Vestre, sed omnia cum consilio faciamus et, Deo dante, confundemus illum pseudo episcopum. Videbit Reverendissima Paternitas Vestra mirabilia dum dictas informationes et nugas inspiciet.

In facto decanatus nil adhuc certi scribere possum, nullum finale respo<n>sum habui; quamprimum aliquid habuero non tardabo avisare Reverendissimam Paternitatem Vestram.

De marischallo illo qui huc applicavit non dubitet Reverendissima Paternitas Vestra; non venit in causa nostra set, ut intelligo, propter dispensare secum semper certo homicidio, ut possit retinere beneficia sua, et cetera. Est enim hospitatus ad Campanam, ubi etiam dominus Sigismundus Schrötel hospitatur, | quem custodem constitui ut animadvertat ut si quit sinistri percepit nos aviset.

De Wilhelmo de Nano et eius dispensatione, sciat Reverendissima Paternitas Vestra quod illico de mense iunuarii signaturam obtinuimus, sed quia nullam fecimus mentionem de ecclesia in Randena, sibi non potuit suffragari, quin potius obesse; unde ilum  porrexi que non dum ad lucem venit neque audeo multum et palam factum hoc sollicitatur sed per submissas personas et presentibus congevis ne aliqua nota fiet. Non dubitet Reverendissima Paternitas Vestra nullum fiet periculum; pridie pro Verber successive dedi tres supplicationes et tandem omnes venerunt in lucem similiter et semel.

Dominus Platina intendit facere tractatum de rebus gestis per Vintimilensem ad perpetuam rei memoriam, et quomodo undecumque se habuerit. Et quia diximus sibi de metris et versibus illis alis compositis, summopere petit illos videre.

In rebus relictis per quondam Hermannum satis de illis inveniantur, ut aliquam copiam earumdem habere possemus.

Valeat Reverendissima Paternitas Vestra, cui me iterum atque iterum humiliter ac devote commendo.

Ex Urbe, die decima mensis marcii anno, et cetera, LXXVII.

Reverendissime Paternitatis Vestre humiles et devotis servitores Wilhelmus Rottaler ac Approbinus de Approbinis.

Post scriptum

Venimus ad standum in domo domini Melchioris. Hac potissime de causa, quia conversari possumus de causa nostra ac consilia, si opus fuit capere a domino Constantinensi, domino Melchiori ac domino de Savicetis, et cetera.

Post scriptum

Super omnia mandet Reverendissima Paternitas Vestra Baptista de Mandulis de Verona ut solvat dictas pecunias Magnano Constantii et eius filiis, scilicet Ambrosio et Ambraham, quia dictus Maffeus nil cum eis agere habet, et nobis prius legaliter servievunt sub bona fide et amore Paternitatis Vestre Reverendissime.