trento

Monumenta Symoniniana

March 15, 1477

Wilhelm Rottaler to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 116, cc 1r-1v. Single paper sheet in good conditions autograph of Wilhelm Rottaler with and sealing wax seal.

Reverendissime in Christo Pater ac Domine, Domine gratiosissime, post mei humilem commendationem, et cetera.

Heri, post multos et varios labores, tandem facta fuit congregatio reverendissimorum dominorum cardinalium. Deputatus dominus Papiensis, qui non aderat, excusavit enim se, quia fuit vocatus per sanctissimum dominum nostrum. Et tandem post longam disceptationem inter eos habitam, vocaverunt nos, et dominus Antonius de Augubio erat nobiscum.

Quesiverunt a nobis si aliquid dicere vellemus; dominus Antonius respondit quod non, quia omnia essent producta, crederemusque quod sue reverendissime paternitates essent modo ad plenum de singulis informatas.

Replicavitque dominus de Monte Regali quid tamen peterimus; dominus Antonius respondebat hoc, quod sepe petitum esset; rursumque dominus de Monte Regalis petiit si aliquit  aliud haberemus ad producendum, quod produceremus quantocius.

Respondebamus, et potissimum ego, dicet socius meus, de hoc contentus non fuerat qualiter dedissemus suis reverendissimis paternitatibus summarium olim iudearum, nunc neophitarum adhuc supersitum; si autem processum originalem videre vellent, contenti essemus illum ostendere. Et ex illo movebar dum innitimur confessionibus earundem ac attestationibus et instrumentis, et cetera. Michi videbatur omnino necesse illum producere, et tunc commissum fuit notario ut illum recipere debent et summarium facere. Tamen non faciet aliud summarium, nisi quod signabit secundum folia ut facilius invenire possunt in processu hoc quod voluerint. Si male feci in huiusmodi productione processus, parcat Reverendissima Paternitas Vestra; plurimum enim bonis respectibus id feci, et propter convincere cavillationes Vintimilensis.

Placuit etiam domino Sancti Marci ac domino Bartholomeo de Massa dicta productio, sed socius meus dicit quod fiet prolongatio. Tamen non videtur, quia dominus de Monte Regalis deputatus est ut faciat relationem et non habebimus ulterius, ita apud omnes instare, sed apud ipsum solum, et cetera.

Nobisque exeuntibus a presentia dominorum deputatorum, vocati fuerunt iudei qui stipati erant advocatis et procuratoribus, tandem dictus advocatus adorsus fuit magnum sermonem, nil novi replicando, nisi quod in fine petiit quod neophite mitterentur Romam et testes per iudeos nominandos et potissime Sweycer et eius concubina citarentur; nec deberent avertere clamores nostros ac populi et propter hoc sue paternitates non deberent iudeis facere iniustitiam. Cepitque in fine maxime deiurare et imprecatur Deum ut ostendent iustitiam et veritatem huius rei, et si iudei essent culpabiles, oportaret ut punirentur, sin autem secus fieret iustitia, et cetera. Ego quidem sedebam prope hostium et omnia audiebam, et sic ista congregatio fuit soluta, neque fuit aliud nobis dictum.

Ceterum, Reverendissime Pater, quia iste perversus episcopus et fautor iudeorum ita scandalosam, mendosam, mendacem ac detractatoriam informationem fecit, et dominis cardinalibus dedit et ita animos aliquorum ad se traxit, quod mirum est, ita ut sibi credunt omnia.

Quam bonis modis habuimus cuius copiam a Reverendissima Paternitate Vestra, cum presentibus mitto. Diximus enim in congregatione dominis cardinalibus qualiter vaga relatione intellexeramus Vintimilensis dedisset aliquas informationes replicatorias nostris multum scandalosas et mordaces, quare peteremus, si sic esset, ut nobis decernerent copias, quia vellemus defendere honorem Reverendissime Paternitatis Vestre, etiam si opus esset inscribere nos ad penam talionis.

Finximus enim non habere copiam, et dominus Antonius etiam dicebat quod sepius hoc ante fuisset petitum etiam copia processus Vintimilensis et semper fuisset negatum. Iudei tamen haberent copias de processis  productis et nullum responsum fuit nobis super hoc datum. Quare Reverendissima Paternitas Vestra poterit videre et comunicare domino principi et bonum esset ut sua illustrissima dominatio scribetur domino Constantinensi et domino Savieti, qui est doctus vir ut pro defensione honoris sui pro interesse interveniret et multum parati erunt etiam cives et alii, et si agendum esset contra ipsum episcopum, oporteret habere mandatum.

Consulat super hoc Reverendissima Paternitas Vestra, neque enim tacendum existimo pro honore Reverendissime Paternitatis Vestre. Nos interim non quiescemus. Dominus enim auditor camere nunc est in labore super hac re, et facit replicationes mirabiles et dicit quod bene eum velit expedire. Utrumque sic non coronabitur nisi qui legittime certaverit. Spero in Deum et eccelsum martirem quemadmodum nobis magna spe data est enim nos  dominus Dominicus, | frater domini Castellani, secretarius cubicularius sanctissimi domini nostri, sed illum hucusque alloqui non potuimus. Qui totus etiam est devotus martiri nostro obtulit, velle nobis dare candelas et unam pulcherrimam pro martire nostro. Habuit enim fratrem laycum qui non habet liberos quem exhortatus est ut faciat votum dicto martiri nostro pro acquirenda prole, et cetera.

Ita quod habemus bonam spem de optato fine cause nostre; illum in brevi consequi. Cetera domino Gregorio scribam, nec Reverendissime Paternitati Vestre tedio fiam.

Que bene valeat feliciter ac longeve, cui me iterum humiliter ac devote recommitto.

Ex Urbe, XV marcii, anno domini, et cetera, LXXVIII.

Reverendissime Paternitatis Vestre humilis ac devotus servus Wilhelmus Rottaler.

Post scriptum

Dominus auditor laborat pro convincendo illo maledito et mendoso viro speificavimus  illum ut non nos deserat, quemadmodum speramus faviet Vestra Reverendissima Paternitas non erit ingrata.

Vestra Reverendissima Paternitas rescribat eidem et hoc manuteneat, quod processus eidem est enim [.......] advocatorum, nec aliquit respectu ipsius possunt aut sciant, estque maxime reputationis, et cetera.

Volunt enim votumque sic habeat etiam homo iustissimam causam, qui altra nil dici potest, quemadmodum nos de gratia Dei habemus. Nichilominus tamen ut Reverendissima Paternitas Vestra scit nil gratis faciunt, sed quod faciunt cum tedio faciunt, et cetera.

Iterum valeat Reverendissima Paternitas Vestra et parcat de mala scriptura, quia festinanter scripsi.

Cedula

Scribit cum presentibus Reverendissimo Domino dominus Bartholomeus de Massa ut negotium illud expediatur, quia servit plurimum nobis. Dedimus hodie cedulam domino Reatino petendo responsum super petitione alias coram dominis deputatis facta de danda nobis informatione seu potius informatione Vintimilensis si debunt bene sui autem volumus petere ut iterum continget dominos deputatos quia habemus dicere quatuor verba et tunc volumus producere replicationes quas fecit dominus auditor et ut in brevi sciamus intentionem domini. Certa habet rem, ut fiat provisio.