trento

Monumenta Symoniniana

March 24, 1477

Approvino degli Approvini to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 94a, cc 1r-2r. Double paper sheet in good conditions autograph of Approvino degli Approvini.

Reverendissime Pater ac Domine colendissime, post mei debitam et humilem commendationem premissam, et cetera.

Preterito tempore non scripsi Paternitati Vestre Reverendissime quia collega meus semper pro utroque scripsit; tamen, ne videar inmemor Paternitatis Vestre Reverendissime, de statu cause nostre et aliis ad confirmationem predictorum per collegam meum scriptorem, Prelibatam Paternitatem Vestram monitam reddere decrevi.

Causa nostra in bonis terminis agitur; in manibus reverendissimi cardinalis Montis Regalis commissa est refferenda et iudices solicitamus. Reverendissimi domini deputati omnes informationes anno preterito datas oblivioni tradiderant; opus fuit novas habere ipsis noviter studere.

Item sumana  secunda et tertia processus tardarunt causam; itaque de tardatione multa nobis ascribuntur culpe; die noctuque in omni tempore solicitamus et speramus cum victoria et honore ad Reverendissima Dominationem Vestra reverti. Alia nunquam veniam, hec est summa mea. Gratia Deo, habemus quod summus pontifex affectus est pro expeditione cause; bonos promotores habemus penes suam sanctitatem, videlicet reverendissimum Castellanum et fratrem suum dominum Dominicum de la Rovere cubicularium secretum et principalem, qui papam regit continue, nobis asistentes sunt, et multum devoti beati Symonis nostri, et ore proprio dixerunt nobis qualiter homines de partibus suis fuerunt liberati ab infirmitatibus ex voto facto beato Symone nostro; obtuleruntque operam suam ad beneplacitum nostrum. Alios etiam habemus bonos fauctores. «Si Deus pro nobis, quis contra nos?».

Itaque sit boni animi Reverendissima Dominatio Vestra: cum honore stabimus. Sanctissimus dominus noster unam candelam benedictam, inter alias, beato Symoni nostro dari comissit. Ymo plus, secreto modo intelleximus quod sua sanctitas vovit se beato Symoni pro liberatione infirmitatis quam sua sanctitas patitur in uno brachio. Demum oretis et beatum Symonem, ut cito liberetur.

Reverendissime Pater, hanc iniuriam pati non debet de informatione ad Paternitatem Vestram missa data per episcopum Vinitimilensem et alios; similiter communitas tridentina facere debet quamvis parva eis adhibeatur fides tamen pro honore faciendum est. Tamen dabimus eis notabile responsum, quod placebit Paternitati Vestre. Si quid erit faciendum, mittat Paternitas Vestra manuscriptum et similiter communitas et dominum Antonium de Augubio in procuratorem constituat et doctorem. Brandes  offerimus nos coram reverendissimis dominis deputatis probare si et in quantum opus fuerit que deduximus contra Vintimilensem et alios et scribere ad penam talionis pro honore Paternitatis Vestre.

Die mercurii, dictus Vintimilensem ad Beneventum iter suum dirigit pro gubernatore ex bono respectu sanctissimi domini nostri ipsum illuc dirigit, quia videtur sanctitati sue et aliis verecundia habere ipsum in capella, nisi per honorem prelature firet Paternitas Vestra nova stantia et Anzelinus constans est.

Scribat Dominatio Vestra Reverendissima domino capellano Sancti Angeli et domino Dominico fratri suo proderit | quia boni procuratores beati Symonis sunt. Optarent aliquam dignam devotionem habere de ymagine beati Symonis nostri exerta Paternitati Vestre.

Itaque supplico ut dignetur facere duas devotissimas imagines parare in una hystoria passionis sue, vel alio meliori modo. Isti sunt qui continue sunt penas sanctissimi domini nostri, quicquid nolunt obtinent et ideo bonum erit rem gratam eis agere. Reverendissimus dominus Sancti Marci et Mantuanus, capitanei et prothectores  principales beati Symonis favent ubique.

Hiis lapsis diebus prothonotarius Angelus de Mantua, qui in domo reverendissimi domini Mantuani moratur, recepit litteras a genitore suo de duobus miraculis factis in domo sua, que dictus prothonotarius ubique propalavit una cognata sua relicta a quattuor medicis multa spes amplius de salute sua et uncta, votum fecit et statim convaluit et liberata est. Similiter, una soror sua que mensibus ex in genu contracta sunt; vovit martiri nostro, liberata est statim. Itaque in dies martir noster adiuvat se.

Admiramur plurimum quod processus Brunete sit ad manus cuiusdam Salamonis hic procuratoris  pro iudeis missus; cogitet Paternitas Vestra dictus Salamon asserit se habere dictum processum et hoc dominus reverendissimus Sancti Marci nobis dixit satis laboravit ille iudeus causa habendi breve ut iudee Romam mitterentur. Advertat Paternitas Vestra nichil innovare in iudeabus et iudeis superstitibus et hoc dominus cardinalis Sancti Marci dixit nobis, quia ille iudeus fuit cum sua dominatio, dicendo quod iudee et illi iudei supplicio ducendi debeant; bene respondimus reverendissimo domino Sancti Marci per mendicata suffragia vadunt defficiunt in mendacis et falsis informationibus suis et similiter procuratores et fautores sui. Unus procurator suus mortuus est; alter, de Melinis, per menses sex infirmus petit et est advocatus similiter ac cardinalis suus, et cetera, et pauci habuerunt honorem quiquam hanc causam sanctam et piam fuerunt.

Scripsimus preteritis diebus qualiter bancharius de Patiis petit certam quantitatem pecuniarum quam dictus dominus Iohannes Menichin recepisse anno preterito; provideat Paternitas Vestra hoc intelligere a domino Iacobo, quia ambo in mandato erant et etiam provideat. Nichil egi in causa mea cum capitulo propter occupationes cause nostre. Supplico humiliter Paternitatem Vestram ut dignetur rogare capitulum ut michi mutuet illos 40 ducatos quos ab ipsis petebam causam quo determinatum erit per reverendissimum dominum Senensem michi non deberi illi 40 ipsos restituam ipsis dominis de capitulo et pro me Dominatio Vestra Reverendissima promittat. Cogor illas pecunia solvere cuidam domino Rom [....] | que michi pervenit.

Et si volunt hanc complacentiam michi facere demum domino Vincentio, qui michi mittet, volo et erga ipsos recognoscere dignatur Reverendissima Dominatio Vestra facere fieri michi respon<sum> <re>spondique michi sunt angustie, nisi Paternitas Vestra michi opituletur, in qua summopere confido et spero.

Magne sunt pratice pro novis cardinalibus creandis et dicitur quod creabuntur. Dixit michi reverendissimus dominus Sancti Marci quod si imperator solum verbum faceret de persone Reverendissime Dominationi Vestre quod sanctissimus dominus noster Paternitatem Vestre in cardinalem crearet; tunc eram secum in prandio et solus.

Cogitat Reverendissima Dominatio Vestra, dum tempus est, optarem quidem omnem exaltationem Paternitatem Vestre exponam pro parte mea corpus et animam. Alia in presenti non occurrunt. Nos continue commendamus Paternitati Vestre. Similiter de Bartholomeus de Massa et alii boni amici. Diu felix valeat Paternitas Vestra.

Ex Urbe, die 24 marcii 1477, raptim.

Eiusdem Reverendissime Dominationi Vestre devotus et fidelis servitor Aprovinus de Aprovinis.