trento

Monumenta Symoniniana

March 6, 1477

Wilhelm Rottaler to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 91, c 1r. Paper sheet in good conditions autograph of Wilhelm Rottaler with remains of sealing wax seal.

Reverendissime in Christo Pater ac Domine, Domine gratiosissime, post mei humilem commendationem, et cetera.

Statum cause nostre post novissima scripta mea, Reverendissimam Paternitem Vestram certam fore cupio. Adhuc enim expeditionem nullam habemus, licet post ultimam commissionem sanctissimi domini nostri dominus Reatinus reverendissimos dominos deputatos ter vocaverit, aliqui tamen legittimis causis existentibus convenire minime potuerunt; unde, hucusque protelata est. Dominus tamen Reatinus hodie iterum nobis pollicitus est omnino operam dare velle pro congregatione ista septima<na> fienda, et cetera. Qua habita, instabimus super relatione, et cetera.

Secretum hoc Paternitas Vestra Reverendissima scire volo, quod dominus Castellanus Sancti Angeli hesterna die nos vocavit et secrete ac in confessione plura de causa nostra nobiscum contulit, ex quibus non secus cognosco nisi ipsum habere sincerum ac devotum animum erga martyrem nostrum et non alia nisi promotionem cause nostre concernenda. Dixit que nobis indulsit domino Sancti Marci commendare, ex quibus convincere possum expeditionem cause nostre fore votivam.

Obtulit etiam se facturum circa sanctissimum dominum nostrum quod si domini deputati rem tardare vellent, ut numerus eorum restringeretur usque ad duo. Multumque laudavit Reverendissima Paternitas Vestra quod operam dat atque instat. Super tali re dicit officium esse hoc boni pastoris et non possit aliud reportare nisi magnam laudem et non debeat resistere desistere etiam si opus foret, quod absit, mitriam episcopalem impignorare, et cetera.

Unum tamen, Reverendissima Paternitas Vestra, ad presens communicare possum: quantum inter cetera intellexi hoc innuere voluit in facto Vintimilensis, qui esset compatriota pape et fuisset nuntius apostolicus ut non omnino etiam verecundatus remanere ibi potissime elaborandum esset, et ut nichilominus Reverendissima Paternitas Vestra haberet ac consequeretur intentum suum.

Cetera Reverendissima Paternitas Vestra intelligat nec ad presens calamum circa hec extendere audeo. Sciat etiam Reverendissima Paternitas Vestra quod a fidedignis avisati sumus qualiter hiis diebus iudei dono dare voluerunt comiti Ieronimo, nepoti pape, quinque milia ducatorum, quos refutavit et eos a conspectu suo abigere fecit, sic quod ipsi spem illam perdiderunt.

Cetera nobis occurrentia domino Gregorio scribam, ne Reverendissima Paternitas Vestra tedio fiam, cui me iterum atque iterum humiliter ac devote recommitto.

Ex Urbe, die sexta mensis martii anno, et cetera, LXXVII.

Reverendissime Paternitatis Vestre Humilis ac devotus servitor Wilhelmus Rottaler.

Hodie dominus auditor camere rogavit ut quando scriberemus Reverendissime Paternitati Vestre, ut sui memoriam haberemus ac eum plurimum Reverendissime Paternitati Vestre commiteremus.