trento

Monumenta Symoniniana

March 6, 1477

Wilhelm Rottaler to Gregor Platner

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 92, c 1r-1v. Paper sheet in good conditions autograph of Wilhelm Rottaler and numerous underlining and marginal annotation of Gregor Platner, with sealing wax seal.

Venerabilis et Egregie Vir, fautor et promotor singularissime, commendatione debitam premissam, et cetera.

Heri in audientia presentate michi fuerunt littere Vestre de data XVI februarii cum registro incluso expositorum per dominum Iohannem Menichem et cetera, in quibus inter alia scribitis quod reverendus dominus plurimum miret quod iam aliquo tempore tardaverim in scribendo. Hoc enim culpa mea non evenit, sed defectus aliquando nunctiorum, cum tamen semper paratus ac promptus sim nullumque nunctium proposse meo vacuum abscedere. Sinam etiam si noctem insompnem ducem deberem quemadmodum semper facere cogor. De die enim sollicitamus et non nisi nocturno tempore, ut plurimum et quasi semper scribendi tempus patet, quare evenit ut interdum male et incorrecto forsan scribo.

De pecuniis vero et earum missione sive quietantia grates agimus Sollicitudini Vestre, nil tamen hac usque sensimus bancharius tamen huc usque nobis de aliquibus servivit, quamvis reverendissimus dominus credat illos de Adelper   nondum consumptas fore, considerate rogo magnas expensas facimus. Sumus enim quinque persone et habemus quatuor equos, multaque ad causam exposui. Famulus enim ille italicus nobis inutilis est, et Approbinus ipsum omnino tenere vult creditque quod sibi equum emere debeam ut domum revertatur vellem, ut super hoc pro forma cum bonis modis michi scriberet que esset intentio domini circa hoc, ut sibi ostendere possem, et cetera.

Deus scit libenter enim velle angustiare expensas. De causa nostra speramus optimum finem in dies; enim plures in partem nostram cedunt, Deo laus. Hodie intellexi Vintimilensem hinc recessurum; non enim vult expectare finem. Vadat in malam rem; non enim credo effugiet ultionem divinam. Pluribus enim propriis etiam compatriotis odio habetur, et sollicitavit enim pro tortura Hensellini et nichil obtinuit.

Post promissionem neophetarum huc vel saltim ut mitteretur aliquis alius commissarius, et hoc esset plurimum contra ipsum; unde, videns se undique circumventum, occasionem forte querit recedendi, et cetera.

Causa vero meam quemadmodum desperatam ad aliquam spem reduxi; speroque ante Pasca sententiam reportare.

In causa fratris vestri, iterum consilium habui et volumus attemptare alium modum per supplicationem prout melius poterimus, et credo aliquid obtinere, et de hoc vos quantocius avisabo.

Die lune intravimus domum domini Melchioris et potissime propter hoc, quia ibidem est dominus Constantinensis et dominus doctor de Sabiettis, quorum consilio si opus fuerit, uti poterimus.

In causa domini Iohanni Verber, adhuc supersedere habemus ad octo decem dies, et tunc litteras expediemus et dominus Sigismundus illas portabit. Alia non occurrunt pro presenti.

Valete et me reverendissimo domino et domino capitaneo, si presens est, plurimum commendate.

Unum in mentem venit ex parte decanatus: feci verbum domino Lunensi et nichil obtinere potui, quod esset ad rem. Excusat se quod velit habere plebem Randene in qua sibi, iudicio meo, minime consentiendum existit; est enim specificatus per aliquos ut per socium meum de illa habenda, si obtineret actum, esset in futurum responsum. Tamen ad huc non habui a domino Arbensi, qui postea eum super hoc alloqui volebat.

Intelligo etiam a domino Melchiore qualiter ipse etiam practicat pro magistro Udalrico. Vereor me unus alium impediat et minimum sibi obtulerit. Attemptabo tamen ad hoc et non desistam; hec enim omnia habemus a nostris Approbinis; ymmo hic dicendo dicere habet causu quo mercimonium quod pretendit progressum | non habebit, velit non volentibus etiam quibuscumque beneficia satis Tridenti ac in dioecesis obtinere, et sibi illam procurare. Hoc secretum apud vos maneat. Plura et innumera dum coram ero explanabo.

Bancharius noster veronensis, qui nobis huc usque servivit de dictis 34, asserit se hodie scripta habuisse de vigesima mensis preteriti multamque mentionem fore factam de cambio nostro, quare pro Deo procurate ne creditur prodamus.

De rebus vero ananicis dudum indivinati ut scitis mutuo sumus, quod iste exactiones non tollerarentur querere, et cetera.

Iterum vale. Omnes dominos Iohannes verbis meis plurimum salutate.

Ex Urbe et domo theuthunicorum, sexta marcii anno, et cetera LXXVII, per vestrum Wilhelmum Rottaler.

Neophitas plurimum meo nomine salutate; non erit, ut spero, amplius timendum erit, ut scripsi, ut huc vocentur, quia non potuerunt obtinere.