April 11, 1477
Johannes Hinderbach to Michele Carcano
Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 96, cc 1r-2v. Double paper sheet in good conditions copied by episcopal secretary Giovanni Verber with numerous annotations and corrections by, often made by Johannes Hinderbach.
Venerabilis ac Religiose in Christo Pater Honorande, infinitam salutem et corporis et anime incolumitatem.
Magno nos nuper littere vestre afferre gaudio, quibus significastis sanctissimum dominum nostrum papam Syxtum, pro sua pietati et clementia litteris vestri alias in favorem ac promotionem cause Beati Symonis innocentis martyris nostri sue sanctitati destinatis quam humanissime atque gratiosissime per breve sue sanctitatis respondisse. Cuius tenorem eisdem litteris vestris infertum plane intelleximus et civibus ac ceteris devotis pesonis confecimus, qui et ipsi singularem iucunditatem ac consolationem exinde perceperunt.
Agimus, inquam, multas gratias Paternitati Vestre de tali ac tanta promotione eiusdem cause, qua mediante certissime confidimus eandem longe melius ac ferventius tam apud eundem sanctissimum dominum nostrum papa quam reverendissimos dominos cardinales in hac causa deputatos progressimur et finem votivum accepturam; de qua re, nostri procuratores ac sollicitatores in dies nobis bonam spem suis litteris dare videntur. Attamen res ipsa in dies et menses continuo protrahitur et nova continuo impedimenta ac obiectiones sive difficultates ex parte perfidorum hebreorum ac suorum fautorum ingeruntur, et precipue per illum perfido antistitem Vigintimilensem et nonnullos alios eorum advocatos ac procuratores qui continuo novis escationibus et muneribus eorundem farciantur, nec satiari possunt, veluti vorago quadam infernalis aut abissus profunda auro et argento insatiabilis.
Neque certe spero aut credo, ut verum fatear, hanc causam brevi finem habituram, nisi Deus omnipotens sua potentia manu apponat et corda patrum, id est calumpniarum ecclesie aliquantulum commoveat, et compunctione quadam tangat, quod tamen absque peculiari ministerio opera instigatione ac admonitione alicuius singularis ac devotissime et gravis persone in Ecclesia Dei militantis et apud Deum et Ecclesiam Eius optime merite autoritate suasione impulsione ac instigatione minime fieri posse confidimus, qualem Paternitatem Vestram in primis et ante omnes unice idoneam existimamus, nec solum in hoc nostra consistit opinio.
Immo omnes qui recte sentiunt in hoc unanimiter nobiscum concurrunt, cuius auctoritate, fama, prudentia, necnon doctrina et vite gravitate ac religiones sanctimonia omnis hec pessima iudeorum et suorum fautorum perfidia ac corruptela veluti nebula quadam oriente sole omnium iudicio evanescet et locum dabit iustitie et veritati, quam iam duobus annis circiter suis nugis et fabulis confictis impugnant et Sacrosancte Sedis gravissimum iudicium et confirmationem suspensam tenent.
Poterit enim Paternitas Vestra tanquam fortis pugil ac propugnator et defensor katholice fidei ac morum et legis evangelice optimus et maximus interpres ac vates hanc provinciam aggredi cum ceteri veluti «canes muti» et, ut propheta inquit, «latrare non valentes», tanquam obstructis faucibus prece et pretio aut timore obmutescunt. Et nemo vel pauci sunt qui se veluti murum pro domo Dei ac veritate et honore christiane religionis opponere velint seu audeant, nisi tu solus, peregrinus in terra hac ac celestis Hyerusalem civis et vere israhelita et fortis athleta in Domino Deo confisus ac veluti alter Paulus confortatus a Deo magis et magis convalescentis et confundes iudeos et eorum pseudo fautores ac defensores et populum christianum confirmans ac corroborans in fide conffirmando quomodo hic est vere Christi martyr et innocens agnellus occisus a iudeis in Pascate eorum; secus sanguinem biberunt atque asperserunt in azimis suis, non sinceritatis et veritatis ut idem Paulus inquit, sed fermentatis «fermento veteris nequitie et malice» eorum odio, scilicet et livore pessimo, Domini et Salvatoris nostri Passione mille quadringentis quadraginta quatuor annos et Eius apostolos et martyres fermentato atque in eorum filios et nepotes totamque progeniem illam vipeream derivato, iuxta illud vaticinium evangelice veritatis: «Sanguis eius super nos et super filios nostros», quod vere verissimeque his nostris temporibus in istis perfidis homicidis iudeis tridentinis et eorum feminis verificatum est, de quibus Christus Salvator noster testatus est, dicens: «Nolite flere super me sed flete super filios vestros», in quos maledictio Cayn illius primi fratercide, ex ore Creatoris celi et terre merito interrogata profluxit in omnes eorum posteros huius pessime secte observatores et legis divine prevaricatores usque ad novissima tempora duratura quomodo, ut inquit propheta: «Convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem», et cetera. «Tunc erit unum ovile et unus pastor», ut cito fiat et nostris diebus impleatur.
Faxit Deus, omnium bonorum creator et fator, et summus illius in terris vicarius pontifex maximus Syxtus, cui officium id potissime incumbit, ut oves in hoc seculo oberrantes ad caulas gregis divertat et in unius greget, et dispersos in orbem terrarum iudeos in unitatem fidei reducat, per se et fideles ac studiosos verbi Dei predicatores et servos suos potissimum Ordinis sui et Vestri et aliorum fidelium ad devotissimorum ordinum religiosum, quo nihil melius, nihil sua sanctitas facere aut cogitare potest et maxime nostri hoc tempore, quando talis ac tanta sue sanctitati et Ecclesie divinitus oblata est occasio, ut in illo unquam tempore tanta alicui pontifici romano data fuerit ad consequendam perpetuam et immortalem gloriam et meritum hic in presenti mortali vita et illic in eterna patria quam ei prestare et impartire dignerut summus omnium bonorum largitor Dominus et Deus noster, amen.
Exfugat igitur Deus et summus pontifex, vicarius Eius, per ministros et predicatores suis, et precipuo per te unum omnium validissimum propugnatorem et verbi divini, omni gaudio accipisti, lingua facundissima tibi adeo data penetrabiliori ad laude bonorum.
Vindictam vero malorum perversorum iudeorum, suorumque fautores et dispergentur inimici Eius et perversi iudei et fugiant ipsi et eorum defensores et patroni qui oderunt te a facie tua, non valentes resistere spiritui sapientie et gratie divine, que est in ore tuo loquente [......] iustitias Domini in conspectu summi pontificis et assessorum eius, quorum est iudicare verum et rectum iudi<cium> | dissimulare neque delitescere.
In his que ad honorem et exaltationem fidei sunt, et ostensionem veritatis miraculorum Dei et sanctorum Eius, ne forte illud evangelicum de eis verificatum, videatur quod Dominus et Salvator noster illis duobus discipulis cunctis in Emaus castellum de se quidem loquentibus se non credentibus dixit: «O stulti et tardi corde ad credendo ea que locuti sunt prophete», et in scripturis sanctis de istorum perfidorum crudelitate, nequitia descripta. Et si dicerent que non deerunt in ore tuo verba veritatis et sapientie divine plena, quibus omnes illorum versuntias et deliramenta confutare poteris quemadmodum Deus inquiebat ad prophetam: «Ecce, dedi verba mea in ore tuo; et omnia que mandavero tibi, loqueris ad eos. Ne timeas a facie eorum quomodo ego tecum sum». Et iterum Dominus ad apostolos: «Dum steteritis ante reges et presides, ego enim dabo vobis cor et sapientiam cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri».
Attamen, ut pauca quadam de multis non tam divinis, quibus ad plenum instructus es sententiis quam humanarum rerum eventibus, quos in hystoriis et veterum annalibus, quibus aliquando operam dedimus et occasione huius casus in civitate nostra occursi in diversarum historiarum libris comperimus et in unum collegimus Tue Paternitati commemorem. Cum perfidi canes illi latrent et impudenter dicere audeant nunquam tale ab eis scelus committitur, aut veridice compertum fore, quod certe falsissimus, et in multis historiis autenticis comprobatum reperitur.
Nam, in Tripartita Historia, libro XIII, capitulo X, expressissime legitur de quodam christiano, temporibus Honorii et Archadii imperatorum in civitate Berito a iudeis in contemptum Christi et fidei katholice cruci affixo, quorum autores severissime per presidem cuiusdem provinciae iidem imperatores puniri iusserunt.
Item, in Speculo Historiarum Vincentii in multis locis hoc idem a iudeis frequentatum legitur. Et in primum quidem in partibus Anglie, in civitate Londonis, temporibus Rizardi regis, ubi etiam quemdam puerum Christianum crucifixisse in Parasceves. Similiter Parisius, temporibus Philippi regis et Lodovici, eius genitoris, multos frequenter christianos, et unum inter ceteros Ricardum nomine, cuius corpus in monumentu adhuc illic habetur et servatur pro sancto, ut idem Vincentius refert, interemisse et multas fidei nostre et vasis sacratis ecclesie ac vexillis sancte crucis, nec non cristianis iniurias contumelias et blasfemias irrogasse. Et quemdam christianum in civitate <B>ray occursi, permissioni cuiusdam comitisse domino illius loci suspendisse et turpiter et obpropriose tractum et occisum refertur, ob quam contumeliam et iniurias illatas iudei ab eodem rege Philippo ultimo iudicio traditi et a toto regno expulsi sunt et bonis et rebus omnibus spoliati.
Similiter et in Alemania et in partibus Svevie super Rheno multi scholares et pueri occisi memorantur, precipue in Bacharaco et Pregavia et ceteris quampluribus oppidis et civitatibus, et novissime, etate nostra in oppidis Ravensporg et Uberling, Constantinensis diocesis, tempore quondam felicis recordationis Martini pape quinti et Sigismundi imperatoris et aliis pluribus locis, ut in processu constat, ac novissime, infra paucos annos, in opido Endingen et Phorzheim sub marchione Karolo Badensi, quamplures iudei utriusque sexus pro simili necatione duorum coniugum christianorum ac duorum filiorum ultimo supplicio puniti fuerunt et alia multu similia homicida in pluribus partibus facta fore constat, que nimis longum esset omnia commemorare.
De quorum aliquibus nonnullae attestationes sub sigillis et litteris patentibus prefectorum ac consulatus eosdem oppidorum alia ante annum ad romanam Curiam misse sunt, et coram reverendissimis dominis commissariis exhibite.
Et sanctus Thomas Aquinas doctor sanctus ac in libello quem De symbolo apostolorum et septem sacramentis Ecclesie et diversarum heresum erroribus circa eosdem articulos fidei ac sacramentorum descripsit, inter alia sectas commemorat istam quam appellat «antropophitarum» ac «preputiatorum», per quos indubie iudeos circumcisos ac preputio privatos intelligi voluit. Qui, occiso puero, sanguinem eius in azimis suis conficiunt et quodammodo in sacrificium immolant vel, et verius credendum est in contemptum et derisum sacrificii nostri et vere et Salvatoris hostie nostre abutuntur, quam quidem sectam idem sacratissimus ac veridicus doctor non commemorasset nisi id compertissimum habuisset.
Hec enim et alia quamplura in hanc parte ad confutationem perfidie iudeorum et huius horrendissimi sceleris sui exprobrationem adduci possent, nisi scirem Paternitatem Vestram ea omnia et multo plura maioraque argumenta et demonstrationes rationes in promptu habere quibus eorum demerita et scelera veluti tenebras, et umbras lucem meridianam fugientes confutare poterit et sciet. Non enim meum est Vestram Paternitatem in his docere aut instruere, qui eius doctrina instrui atque doceri exopto, sed tanquam impulsor et excitator, immo verius exortator tanti patris et divinarum virtutum atque doctrine eius, que hoc presertim tempore eo in loco, idest Romana Urbe et Curia, summe necessaria et opportuna esse videatur tum pro honore Dei et sancti, necnon ac evidentum miraculorum et sanctitatis huius innocentis parvulis et eius corpuscoli approbatione, tum etiam universalis Ecclesie et fidei nostre katholice ac devotionis christifidelium que talis ac tanta existit, ut diebus nostris haud similis fuisse, comperta sit confirmatione ac corroboratione, et iudaice perfidie et scelerum suorum confusione ac exprobatione.
Perge igitur, Pater optime, et hanc provinciam tibi a Deo impositam aggredere intrepidus. Tuum enim est hoc officium tibi hec laurea, immo aureola, reservata est, et pre cunctibus aliis debetur. | Memento, inquam, queso verbi mi ac sponsionis publice in pergula in platea civitatis nostre, coram nobis et toto clero et populo tridentino, non sine lachrymis et singultibus et exhilaratione omnium nostrorum, crebro facte quibus corpus et animam tuam pro fide Christi ac defensione et patrocinio veritatis huius cause pro Dei gloria et honore et huius sancti et innocentis martyris tam prompto animo ac vultu et verbis devotissimis devovisti.
Habemus enim, et iam pridie Tuam Paternitatem de supersessione profectionis sue anno proxime preterito excusatum habuimus; tum propter Curie romane continuam turbationem ac communicationem, tum propter pestis illius exaggerationem, que quidem tua profectio in hoc usque tempus melioribus auspiciis, favente Deo, reservata fore dinoscitur. Quando quidem hec nunc res in limine ferende sententie constituta et non restat nisi monere et commovere primum ecclesie presidem et ceteros Ecclesie cardinales. Ut rotam Ezechaelis vero, iusto et recto, et non retrogradando, sive obliquo motu, permoveant quadam de illorum sanctitate providentia ac rectitudine animi firmiter credendum est, et sincera fide presumendum nec moveantur perfidorum iudeorum suorumque patronorum rumusculis aut munusculis que nullus unquam bonus vir, rite de quamvis re etiam minima volens iuste iudicare, respexit aut concupivit. Taceo in tam magna et ardua causa, in qua non de prebenda sive prelatura aliqua, de qua in Rota auditorum Curie discrepare solent, sed de fide Christi, de honore Dei, de conservatione ac corroboratione eiusdem, deque perfidia et obcecatione iudaice pravitatis agitur. In qua si iustum et rectum, sicut non dubitamus, Ecclesie romane et Sedis Apostolice iudicium prevalebit, non minima pars christifidelium katholicorum eorumque devotio et sinceritas corroborabitur et perfidia iudayca confundetur.
Quod si secus, quod absit, fieret, quis reconoscere posset quanta superbia et arrogantia neque illi et rabidi canes in populum christianum insurgerent, et nobis et fidei nostre illuderent quantaque audacia deinceps in effudendo sanguinem christianum innoxium absque ullo timore animarentur, neque ulla urbs, ullus vicus, ullum oppidum tutum esset in quo non quotannis pueros christianos innocue occiderent, raperent et suis prophanis usibus et ritibus abuterentur, quod equidem maxima et singulari Sedis Apostolice et reverendissimorum dominorum cardinalium providentia pre mundum talis provisio fienda ne quam deinceps iniuriam ac teditatem in populo christiano continere possint nec audeant, quod ut fiat, magnis et multis precibus monitis et rogatibus, nedum a nobis sed a cunctis populis et principibus christianis tam ecclesiasticis quam secularibus efflagitandum et summis precationibus obnixius est expostulandum. Super quo etiam, si opus esset, generale consilium totius Ecclesie katholice principum ac prelatorum eiusdem, nec minus ad resistentiam opportunam sevissimis thurcorum insultibus, totius consultu Ecclesie et populi christiani necessarium fore [....] congregandum.
Vale Pater Optime, et vere apostolice predicationis et verbi Dei evangelizator, maxime atque ferventissime et hanc piissimam atque necessariam causam tuo patrocinio tuoque auspicatu felicissimo confovere non desive, sed «sume armaturam fidei et galeam fortitudinis» ut possumus resistere adversus insidias diaboli et satellitum suorum ac more herculeo clavam offensionis eriperet de manu Golie, id est de iudeorum, qui confundit viribus propriis et nugis et fictionibus suis ut patronorum suorum, quorum copiam ab anno circa nobis et nostris occultatam et absconditam in latibulis et per angulos, hinc inde dispersam ac novissime primum per oratores et nuntios nostros compertam et ad nos missam accepimus, quam Tue Paternitati cum presentibus mittere decrevi, ut videre possit et intelligere versutias huius nepharii hominis et pseudo antistitis et ministri antichristi, qui proprie dicendus ac credendus esset phariseus, qualem ipse nominat Antonium de Facinis notarium publicum, hominem fidedignum et procuratorem fidelissimum in causa beati Symonis, dum iste corruptissimus Roveredi testes precio conductos in favorem iudeorum reciperet, qui eidem in faciem restitit exceptiones, iniustitiam ac suspicionem contra illum palam proposuit, et non est reveritus illius minas et terrores, cum alia Ordinem suum in divisionem posuerit et scismate et sicut intelleximus, alias Brixie contra famosissimum verbi Dei predicatorem fratrem Iacobum de Marchia ausus fuit insurgere et contrarium veritati katholice de subsistentia divine eukaristie predicat et nunc tertia vice Ecclesiam dei et fidem katholicam scandalizare nititur et hebraicam perfidiam excusare contra omnem iustitiam et veritatem.
Ad cuius conterandam cervicem opus est ministerio vestro tanquam fidelis propugnatoris ac defensoris quam nobis ac civibus nostris, immo toti katholice fidei, quesumus non velitis denegare. Et nos offerimus ad omnem impensam pro Paternitate Vestra et sociis in itinere et Rome, ubicumque opus sit, de reliquis et spoliis iudeorum adhuc superexistentibus quantulecunque licet [........] modice sunt, et si quid deficiat ex oblationibus beati Symonis per fidelem dispensatorem qui vobiscum vadat et vos concoiveretur pro viribus ac facultatibus nostris erogare. Quicquid autem | in hac re facere disposueritis nos, queso per litteras vestras quantocius velitis avisatum facere, ut possimus disponere ea que pro viatico necessaria fuerint atque oportuna.
Iterum valete in Christo Iesu omnium salvatore.
Datum Tridenti in castro nostro Boniconsilii raptim, die veneris infra octavas Pasce, anno domini Millesimo CCCCLXXVII.
Iohannes, Dei et Apostolice Sedis gratia antistes Tridentinus.
Context note
He is referring to the apostolic commissioner Battista de Giudici.
Context note
Ephesians 6, 13-14.
Context note
Ezekiel 1, 15-21.
Context note
Luke 21, 12-15.
Context note
Jeremiah 1, 9.
Context note
Luke 24, 25.
Context note
John 10, 16.
Context note
Psalm 59, 7.
Context note
Genesis 4, 10-12.
Context note
Luke 23, 28.
Context note
Matthew 27, 25.
Context note
First Corinthians 5, 5.
Context note
Isaiah 56, 10.
Textual note
Follows cuius expunged
Textual note
Follow two unreadable words expunged
Textual note
Follows erit expunged
Textual note
Corrected over aut expunged
Textual note
Added between the lines
Textual note
Follow two unreadable words expunged
Textual note
Added in the margin
Textual note
Follows an unreadable word expunged
Textual note
Added in the margin; follows an unreadable word expunged
Textual note
Correvted over et expunged
Textual note
Corrected over an unreadable word expunged
Textual note
Corrected over gregat
Textual note
Corrected over religiosos
Textual note
Follows an unreadable word expunged
Textual note
Corrected over posset
Textual note
Corrected over suus
Textual note
Follows vicarios suos expunged
Textual note
Added between the lines
Textual note
Follows ac increpantiam expunged
Textual note
Corrected over two unreadable words expunged
Textual note
Follows non expunged
Textual note
Follows ipsa die Resurrectionis Dominice expunged
Textual note
Follows et expunged
Textual note
Uncertain reading; corrected over commissu expunged
Textual note
Follows an unreadable word expunged
Textual note
Follows dicit expunged
Textual note
Added by Johannes Hinderbach
Textual note
Follows extiterunt expunged
Textual note
Follows maris et femine expunged
Textual note
Follows an unreadable word expunged with an unreadable word overwritten
Textual note
Follows propter expunged
Textual note
Corrected over poteritis
Textual note
Follows scietis expunged
Textual note
Follows an unreadable word expunged
Textual note
Added between the lines
Textual note
Follows an unreadable word expunged
Textual note
Follows nostris expunged
Textual note
Follows hoc expunged
Textual note
Follows cui expunged
Textual note
Follows illum expunged
Textual note
Follows devos expunged
Textual note
Added in the margin by Johannes Hinderbach
Textual note
Follows an unreadable word expunged
Textual note
Between the lines: fidei expunged
Textual note
Added between the lines
Textual note
Follows apostuli expunged
Textual note
Corrected over versus
Textual note
Added between the lines
Textual note
Added between the lines
Textual note
Follows an unreadable word expunged
Textual note
Follows an unreadable word expunged
Textual note
Added between the lines; uncertain reading
Textual note
Added in the margin by Johannes Hinderbach
Textual note
Added in the margin
Textual note
Follows nostri expunged
Textual note
Added in the margin
Textual note
Added between the lines