May 16, 1477
Michele Carcano to Johannes Hinderbach
Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 97, c 1r. Single paper sheet in good conditions autograph of Michele Carcano.
Reverendissime in Christo Pater ac Domine, Domine mi singularis, solita commendatione premissa.
Proximis diebus recepi binas litteras Reverendissime Dominationis Vestre, quibus quamplurimum affectus sum gaudio atque leticia ex relatione satis bona et mihi non minus gratissima magnifici oratoris eiusdem super rem beati parvuli. Verum, quia id deposcit Reverendissima Vestra Dominatio solita in me pietate, verum ad confirmandas quarundam mentes, quasdam vero in bono proposito perseverantes, amplium accendam speculo Dei verbi quo tam sanctum opus optatus habeat effectus.
Sciat prefata Reverendissima Dominatio Vestra cui semper quicquid in me est, vel esse potest, dedicavi pro presenti, id non posse agere. Cuius causa inter alias principalior est quomodo medicorum consilio ad restindenda , in que futurum infirmitates, sed Dei gratia sum incolumis ad presens, ad aquas balneares potest tempore congruo me conferre opportent.
Hoc interea dabo operam proficisciendi isthuc et circa prefatum opus adducere loquimur quid agendum erit. Ad quod me semper paratissimum et libenti animo inveniet Reverendissima Dominatio Vestra. Si vero huic rei aliquid supervenerit impedimentum, quod tamen non opinor, litteris mei certiorem reddam prefatam Reverendissimam Dominationem Vestram, cui me plurimum ac humiliter commendo.
Valeat Reverendissima Dominatio Vestra.
Ex Sancto Francisco Venetiarum, 16 madii 1477.
De teucro multi multa locuuntur. Nihil verum comperi potest, nisi quod magna classis mari preparatur. Excellentissimum illustrissimum dominum Venetorum terra marique se preparare non desinit.
Eiusdem Reverendissime Dominationis Vestre, frater Michael de Mediolano Ordinis Minorum indignus preco, et cetera.
Textual note
Follows an unreadable word expunged
Textual note
Sic, presumably for turco