trento

Monumenta Symoniniana

January 31, 1477

Approvino degli Approvini to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 108, cc 1r-1v. Single paper sheet in good conditions autograph of Approvino degli Approvini and sealing wax seal.

Reverendissime Pater et Domine mi colendissime, devota etiam felici commendatione premissa, et cetera.

Post conclusionem factam in causa nostra die 19 presentis, trinas meas ad Paternitatem Vestram dedi et die sabati futura primas recipiet; post, per dies sex a domino Chiliano Arbipolensi prepositus, secundas recipiet, et tertias infra dies quindecim accipiet per unum nuntium apostolicum secretarium reverendissimi domini Mantuani, personam doctam et dignam, qui detulit pilleum cardinali Heßler. Ipsum plurimum commendavi Paternitati Vestre Reverendissime intuitu reverendissimi domini Mantuani, qui profecto valde favorabilis fuit semper cause nostre.

Nunc bulla componitur super conclusione facta, quia praticavi per bullam patentem omnia constare, et ita conclusum etiam in concistorio multa dicta et disputata fuerunt, que non licet nunc scribere.

In qua bulla omnia ad vota. Paternitas Vestra Reverendissima habebit duo papalia intellexi a domino. Uno, primum, quod aprobantur bene gestum et actum per officiales Paternitatis Vestre Reverendissime et iuste ac iuridice processum fore. Processus Vigintimilensis totaliter infirmantur et ipse vituperatur et diffamatur cum magna verecundia. Tertium papale, quod martir noster ut beatus venerari potest. Ista intellexi et pro firmo hoc habeat. Credo quod sint etiam alia que placebunt Paternitati Vestre Reverendissime.

Deus omnia disponit in ista causa nostra et homines etiam. Fabricator bulle est maior amicus quem habeamus, qui fuit in una [......] in opere suo [.] fiet ita solempnis credo quod placebit pro confirmatione quis ista nolui scribere Paternitati Vestre ut sit leta et bene consolata, que tamen pene pauchos esse debent, ex bono respectu ne rescriberetur ad curiam prout alias factum fuit. Quod de omnibus Reverendissimam Dominationem Vestram monitam redderem dum quam esset perfecta.

Infra dies quindecim spero bullam in manibus habere expeditam. Provideat quod sint pecunie et qui satisfiat illis mercatoribus veronensibus, et scribat Paternitas Vestra quod facturus sim me absolvere non potero nisi habeam | pecunias ad satisfaciendum ubi opus est pro causa nostra, pro uno equo ac expensis statim ista bulla copiam Paternitati Vestre Reverendissime mittam – et cito.

Iacobus graviter infirmatur, tamen spero quod liberabitur. Reverendissimus dominus cardinalis sancti Vitalis, similiter infirmatur, et dubitatur de eius salute. Deum pro ipso oretis.

Valeat semper felix Paternitas Vestra.

Raptissime, ex Urbe, ultima ianuarii 1478.

Vestre Reverendissime Paternitatis devotus et fidelis Aprovinus orator, cum victoria.