trento

Monumenta Symoniniana

December 31, 1478

Johannes Hinderbach to Michele Carcano

Copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 136, c 1r. Double paper sheet in good conditions copied by the episcopal secretary Giovanni Verber.

Reverende in Christo Pater, aeternam in Domino Iesu salutem.

Recepimus hesterno vesperi litteras vestras de data Padue VI novembris de quodam neophito cristiano ope, ut scribitis, vestra e carceribus liberato ac sacri batismatis fonte abluto, quem huc ad nos venturum dicebatis, ut corpusculum beati Symonis innocentis nostri, cui se devoverat visitaret et hunc nobis summopere commendabatis. Vidissemus equidem libenter hominem, et si quid illi boni facere potuissemus, facissemus libenti animo, amore vestro ac caritatis mutue, qua talibus precipue novellis in fide cristiana tenemus et astricti sumus; sed usque modo non comparuit. Misit tamen litteras ad nos, quibus nos de Brunetta illa vetula et quibusdam speculatoribus submissis ad eripiendam illam aut novellis illis nostris [....] mulierculis aut altera earundem subdicendis atque diligenter precavendis avisavit, et se post hac venturum dicit, et unacum Paternitate Vestra Romam iterum pollicetur, qua de re multum gavisi sumus et Deo Omnipotenti gratias egimus, qui in dies fidem suam magis ac magis contra pessimos illorum pessimorum conatus adaugiet et amplificat, atque illorum nephandissima crimina, consilia, machinationes ac dolos detegit.

Si de vestro adventu ad Mantuam maturius avisati fuissemus, dudum nostras litteras habuissetis, sed tardius hoc presentimus, unde nos quesumus excusatum habete. De causa beati Symonis nostri nihili aliud novi habemus, nisi quod ipsa iam dudum ad plenum deducta est et quasi in limine ferende sententie, sice relationis fiende, sanctissimo domino nostro pape et sacro collegio dominorum cardinalium per dominum cardinalem Montis Regalis, cui honus hoc imposturum est, ex post quamquam perfidi hebrei et sui corrupti defensores id quantum possunt impedire conantur, et novas quasdam allegationes et obiectiones contra processus et sententias in homicidas illos latas producerint, quibus tamen per advocatos et procuratores nostros optime et mature responsum est.

Et nos etiam nonnullas scripturas et autentica documenta ad causam necessaria, nuper ex hinc ad Urbem ipsam transmisimus, necnon miracula quedam moderniora et magis insignia cum certis testibus de visu et certa scientia eorundem que prefatus dominus Montis Regalis magnopere habere et intelligere visus est et Aprovinum nostrum super hoc instanter requisivit quod quidem nobis alicuius boni signum et indicium esse videtur. Deus mentem illius in bono confirmet.

Habemus illic certos bonos et optimos viros Sacri Palatii Apostolici ac Rote iustitie; sic enim eos auditores, et precipue unum dominum Franciscum Pavinum de Padua, nostrum olim conscolasticum, ipsis dominis commissariis adiumentos, qui mira quidam in ipsa causa faciunt et pro tuenda defensandaque veritate multum elaborant, ut scribit Aprovinus, quos in caritate Cristi et harum rerum cura et studio per litteras Vestre Paternitatis, siquidem illi cogniti sunt, ut existimo, confermandos, ac ultio incitandos existimamus, atque pro sua hactenus opera et studio huic cause impositis collaudandos.

Attamen, postquam Paternitas Vestra iam decrevit in Pasce festo, vel circa, Romam personaliter profici ac his rebus incumbere satis ac persatis erit, speramus illam sua auctoritate et gravissimo testimonio lapides illos angulares et sui gravitate ponderis quodammodo immobiles, leviter ac facili permoturos et ad edificationem Ecclesie Dei et fidei nostre cristiane ac huius innocentis martyris et cause eius plurimum collaturos.

Nec plura. Commendamus nos ac civitatem et populum istum vestris orationibus. Vestri continuo memores in visceribus nostris, tum precipue quando relatum est nobis Thurcos immanissimos partes Fori Iulii ac fossas et aggeres illos ad flumen Isontii extuaris permeasse, atque gentes illustrissimi domini ad custodiam illarum illic positas tam crudeliter quam lachrymanter necavisse quod utique horrendum audire fuit et nisi aliter et melius providentur circa futura longe deteriora evenire pertimescenda sunt.

Valete in Christo.

Datum Tridenti in castro nostro Boniconsilii, raptim die ultima decembris 1478 et anno in<c>hoante, qui vobis et nobis felix faustusque sit, divina pietate annuente, superisque omniubs faventibus atque pro nobis intendentibus, tum precipue beato Symone innocentino nostro, cuius et crebrescunt.

Dominus Iesus vos sua pietate confirmet et conservet in opere ac Ecclesie et fidei fructuosa, amen.

Vester totus Iohannes Dei et Apostolice Sedis gratia antistes Tridentinus.