trento

Monumenta Symoniniana

May 30, 1478

Approvino degli Approvini to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 124, cc 1r-1v. Paper sheet in good conditions autograph of Approvino degli Approvini with sealing wax seal.

Reverendissime Pater et Domine colendissime, post mei humilem et debitam commendationem premissam, et cetera.

Accepi litteras duplicatas a quodam domino Hermano quem quantocius potero faciam expedire. In consilio et favore non defficiet. Reverendissima Dominatio Vestra plurimum admiratur quod bullam non dirigam; culpam non est mea. Presentium lator dominus Ulricus, qui commensalis est in domo domini Melchioris, scit ut alias Reverendissime Dominationi Vestre scripsi postquam fuit decerta dicta bulla in concistorio, visum fuit sanctissimum dominum nostrum.

Quia dicta minuta bulle videretur ad maius robur et autoritate per reverendissimos dominos Spolentanum, Tirasonensem et de Melinis, et quod augeretur quod in stillum canzelarie non mutatis substantialibus conclusis, in concistorio facta fuit una alia minuta in qua omnia conclusa continebantur dempto quod non fiebat mentio de nullitate processus Vigintimilensis. Et nolui habere dictam bullam. Cum consilio tamen nostrorum fautorum supplicam sanctissimo domino nostro ut sanctitas sua diferetur conclusionem factam per suam sanctitatem et sacratissimum collegium reverendissimorum dominorum cardinalium in concistorio in causa beati Symonis executioni demandare, ut a tam diuturis laboribus et expensis liberaretur.

Sanctissimus dominus noster comissit predictis quod expedirent et ita in dies solicito ut me expediant, et spero in brevi et quod in conclusionem factam, ut alias scripsi nullum est dubium.

Reverendissimus dominus Sancti Marci notificat Paternitati Vestre quod sit boni animi, et occurrentia fuerunt causa dilationis. In brevi expeditionem curabit. Plurimum congratulatur de bona voluntate et benevolentia principis nostri et quod redditus valium Ananie et Solis respondeantur Paternitati Vestre, et similiter in reversione sua etiam restituantur ut iustum et equum, et dixit profecto: «Diligo dominum tuum tamquam fratrem, et ubi semper potero pro honore suo, non defficiam», et commemoravit iterum de pilleo rubeo, et cetera.

Non video oram hinc me absolvendi, undique sunt nobis angustie. Pestis incepit et alia ut a presentium latore intelligere poterit in magnis periculis Curia stat. Ad factum pecuniarum banchariorum mandatum recepi; optavimus cum banchariis de Spinellis recussarunt  velle promere propter istas novitates. Videbimus cum aliis, sed nullam spem habeo faciam debitum meum.

Ad factum illius fratris Ioannis incarcerati, fui loqutus cum procuratore ordinis; hoc fuit responsum suum: quod Paternitas Vestra Reverendissima scribat prelato suo aut generalis de delicto comisso, aut ipsi puniant ipsum, et Paternitas Vestra licentiam prestent ipsum punire. Sed, si Paternitas Vestra vellet quod temptarem obtinendi unum brevem pro licentia ipsum puniendi, hoc facere possem et cum difficultate quia frater et frate, et cetera.

Item, de iudeabus et presbitero Paulo, dominus Sancti Marci dicit quod nichil temptandum est, donec bullam habeamus. Illa hinc et alia temptabimus, secundum mentem Paternitatis Vestre Reverendissime.

Platina noster componit beati Symonis quod placebit Paternitati Vestre Reverendissime. Scripsi de confraternitate <Sancti> Spiritus cum copiam bulle Paternitatis Vestre Reverendissime mitto. Dirigat mandatum; expediam.

Scribit Paternitas Vestra Reverendissima quod nimis expono. Credo superfluam non facere expensam ut videre poterit in computo meo, et si excessero, nolo pro uno quattrino decem solvere. Solum dominus Sambiensis habuit a me de tempore quo dominus Guielmus et ego secum stetimus ducatos octuaginta sex non credat | Paternitas Vestra quod vellem iactare bona vestra; quid pacie . Scio bene et libenter pro honore Reverendissime Dominationis Vestre quando bullam mittam mittam etiam computum ut sit certiorata qualiter exposuerim, aut necessarie vel superflue. Utinam posse efficere Dominationem Vestram Reverendissimam in papam et potentiorem omnibus dominis mundi libenter facerem.

Quantum dolui de adversitatibus preteritis, novit Deus. Dominus Melchior cogitur banchum intrare pro summa in qua tentetur sibi Dominatio Vestra Reverendissima, quia necessitas cogit ipsum. Nunc fui cum reverendissimo domino Spoletano; policitus est mihi quando iverit ad palatium, quod erit die lune futura, expedire omnino. Novitates intelliget Paternitas Vestra Reverendissima a domino Ulrico, collega in domo Melchioris, quem Paternitati Vestre Reverendissime commendo, ubi potui favit est persona digna. Adhuc equus, quem dominus Guilelmus scripsit mitti, non venit; laudabile erit recognoscere benefactores pro debito et honore Paternitatis Vestre Reverendissime, cui me semper commendo.

Ex Urbe, die penultima maii 1478.

Reverendissime Dominationis Vestre fidelis et humilis servulus Aprovinus de Aprovinis.

Post scriptum

De illo generali carmelitano fratri informavi reverendissimum dominum Sancti Marci; parvu<m> facit, et dicit quod erit attentus. Ille aliquod scribet displiciter dominationi sue reverendissime, quod ita de hiis facultas istis zuata.