trento

Monumenta Symoniniana

June 1, 1478

Leonardo Contarini to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 125, c 1r. Paper sheet in good conditions autograph of Leonardo Contarini with sealing wax seal.

Proximis diebus litteras Dominationis Vestre Reverendissime reddidit mihi dominus Aprovinus; ipsis responsum dabo. Audivi et cognovi per litteras ipsas rumorem illum a iudeis diseminatum falsum fuisse, laus Deo.

Non est opus quod Dominatio Vestra Reverendissima habeat propter hoc mihi gratias. Nam vere, mea servitus ad Eandem cogit me, cum ipsa pariter de bonis letavi. Propter mala autem tristati fuimus absque dubio in maximis angustiis. Firmiter enim rem aferebant et litteras Cresoni ostendebant, sed mentita est iniquitas sibi et confusi sunt quam Deus sprevit eos. Iterumque verecundantur, neque fuit tanta letitia quam tamen est confusio – oberit hoc eis absque dubio et apud suos fautores minoris fidei erunt.

Iamque cessant clamare sicuti ante faciebant. <H>ortatur Dominatio Vestra Reverendissima ut in causa ipsa asistam domino Aprovino; testis mihi est Deus quomodo res ista mihi cordi sit non deero pro viribus, sive usque ad hanc diem feci ymo maiori cura ac studio, si opus erit. Sed, Domino concedente, spero quod nobis erit opus.

Nam sine dubio determinatione facta, stabit enim pacienter ipsi reverendissimi domini rem retractavi. Cognoscuntque hoc etiam ipsi iudei, propter quod cessant querere ulteriore. Non dixi ego, et enim scripsi Dominationi Vestre Reverendissime tanquam unquam dubitarem, sed ut eandem certiorem facerem, quid dicerent, quidve facierent iudei ipsi.

Dominus Aprovinus diligentissimus solicitator est ut bula  publicetur, sed quia multa alia occurrunt, ipsique reverendissimi domini cardinales tardi sunt; non potest res ad lucem deduci, nobis tamen dubitandum est. Erit res ipsa tanto [.....] quantum maiori cum desiderio fuerunt expectata. De re per ipsos facta Pattavie superioribus diebus in consistorio sermo habitus est; nobis tamen fuit conclusum.

Altissimus Dominus Deus nostros illuminare dignetur oculos cordis pastorum Ecclesie sue sancte. Dubito enim prout dicit Dominatio Vestra Reverendissima quod sunt mala tempora ista et quod Deus permittat mala ista ut possit nos acrius punire.

Circa nostram istam alia mihi non videntur dicenda. Sit Dominatio Vestra Reverendissima boni animi, neque dubitet quod res suum finem habebit. Ego quoque, ut dixi, omnem curam ac solicitudinem meam obtuli, et iterum atque iterum offero ac trado pro expedictione huius cause quam Altissimus pro Sua pietate illuminare et ad ope aptum finem perducere dignetur.

Quantum ad bullas generalis [........] doleo multipliciter primo propter facilitatem concessionum huiusmodi, ex qua quodammodo contempnitur tesaurus Ecclesie; demum propter fratres ipsos novi enim mores et unam ipsorum, sed hoc caritatis et sanctitatis [..........] mala quod comite ut bene fecit Dominatio Vestra Reverendissima curare ne populus eidem comissus deciperetur. Rogo eamdem ut presbitero Iacobo vicario meo faveat in hac causa consilio et auxilio. Ipse enim et a natura timidus est et ultra hoc harum rerum inexpertus. Miror quod ausi sunt eundem citare coram ipso generali quam enim iurisdictionem habet in eum nullam ut puto, et si quam habet cum ordinaria non sit eam concedere tenere.

Doleo quod non sumus ibi profecto conderem eisdem quod talia temptanda non essent Dominationi Vestre Reverendissime que incepit causa istam; eam, si opus est, prosequar, neque dimittat pauperculum illum presbiterum in manibus istorum impiorum rapacium. Accepi enim litteras suas, quibus scribit se in maximis augustiis esse.

Ego si quid audiero contra Dominationem Vestram Reverendissimam scio quod sim facturus. In hoc scit ipsa quod ego cum neminem timeam libere coram quocumque loquii possum. Bene fecit me avisare nobis usque modo audivi et puto etiam nobis hic dicetur alegarent enim turpitudinem suam et pro ea non parum puniendi essent.

Iterum atque iterum eidem Dominationi Vestre Reverendissime commendo presbiterum Iacobum vicarium meum. Novi enim animam suam et dubito ne ita turbare ut aliqua allignentur infirmitas. Postemo scribit Dominatio Vestra Reverendissima de pecuniis et procuratione ne incurat censuras et quod fuimus scilicet dominus Aprovinus et ego.

Spero quod res bene sucedet. Ego pro parte mea paratus sum ad omnia, sicque dixi domino Aprovino cui omnem operam meam obtuli. Ipse enim causam ipsam tanquam melius informatam curat. Scio quod Dominatio Vestra Reverendissima de omnibus certiorem reddit. Alia pro tenore litterarum suarum non sunt mihi modo alia occurrunt.

Dubium est ne propter istas res florentinas quas non dubito Dominatio Vestra Reverendissima audivisse bullam suscitari in talia ad hoc enim post inclinatur dominus quid bonum est in oculis suis faciat. Me humiliter Dominatio Vestra Reverendissima commendo, eandem Altissimus conservare dignetur.

Rome, Die prima Iunii 1478.

Eiusdem Reverendissime Dominationis Vestre servulus Leonardus Contarenus doctor Lizane archipresbiter.

Cedula

Quoniam habitatio Curie mihi parum grata est, tum propter tempora mala, nam nulla personarum esaminatio est, sed omnia pro voluntate nonnullorum fiunt, quod dolendum est, ut plurimum mala, tum etiam propter conscientiam, nam Deus est mihi testis, quoniam singulis diebus doleo quod non facio debitum meum in beneficis meis, sed unum est quod me inde vere hic ne faciam residentiam, privacionem conversacionis. Nemo enim est ibidem cum quo aliquid aut causa litteras aut causa mores comunicare possem.

Memini me alias dixisse Dominationi Vestre quod libenter facerem residentiam in Tridento si habere possem prebendam unam. Temptavi hic in curia habere pro misericordia pensionis aliter facere potui. Suplico humiliter Dominationem Vestram Reverendissimam ut, si fieri potest, provideat ut opera sua aliquam consequi possum aut pro una provisionis aut pro misericordia pensionis si quis hoc facere vellet.

Ibi est dominus Vincentius qui etiam scit hanc voluntatem meam; poterit ipsa Dominatio Vestra Reverendissima hanc rem cum ipso comunicare. Si forte ipsa non vult personaliter facere, res effectum habeat. Non dubito quin multa bona inde provenirent, primum vellem omnia res idem et ecclesie deservire et in ea predicare et alia facere que Dominus Deus mihi concederet, item servire Dominationem Vestram, in quibus et verbo et opere possem essemque mediator in omnibus inter dominum nostrum | et Dominationem Vestram Reverendissimam ac inter potestates Roveredi, et non dubito quin multa inconvenientia que facta sunt et fiunt in dies non fierent. Nam Tridenti et Rovredi essem, curaremque interdum beneficia mea cum laude et honore Dei et Dominationis Vestre Reverendissime.

Si ibi non potest aliquid fieri, supplico Dominationem Vestram Reverendissimam ut dignetur scribere litteras domino Antonio de Forlivio archidiacono et canonico suo, tanquam ex estero et volens consulere utilitati Ecclesie sue ut mihi concedat archidiaconatum ipsum cum prebenda suprascripta annua pensionatus. In hoc Dominatio Vestra Reverendissima michi rem gratam efficiet et Deo et hominibus acceptam et, ut puto, eidem Dominationi Vestre Reverendissime non incomoda neque iniocundam ut rei unitas si fiet ante doc.

Hec hic separate scribere volui ut possint ad bene placitum abscindi litteras ipsius salvis [........]. Si qui unquam fide mea meruit aut unquam sperat ipsa Dominatio Vestra Reverendissima mihi aliquid boni facere faciat. Rogo ut hac sciat, quo nihil mihi gratius aut iocundius facere potest, et cetera.

Idem Leonardus servulus humilis, et cetera.