trento

Monumenta Symoniniana

June 16, 1478

Leonardo Contarini to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 128, c 1r. Paper sheet in good conditions autograph of Leonardo Contarini with sealing wax seal.

Reverendissime Pater ac Princeps et Domine Illustrissime, post debitas comendactiones.

Proximis diebus litteras meas ad Dominatione Vestram Reverendissimam dedi pro responsione earum quas paulo ante ad me direserat . Post eas, ubi causa illa actum est, nisi quod eum tamen Dei adiutorio causa Dominationis Vestre Reverendissime cum ipsius honore fuit expedita, [...] non dico quomodo per breve que ad ipsam dirigitum omnia videbit et intelliget, Deo gratias innumere agantur, qui non est passus lumen sub modio abscondi.

Cum hoc sit maxima laus Eiu<s>dem Dominationis Vestre Reverendissime, ego, qui eidem affictior plurimum letor illique congratulor. Debet ipsa Dominatio Vestra Reverendissima rem tanto plus existimare quanto maiori cum solicitudine fuit optenta et maxime cum omnis causa converse iudeis ipsis sublata sit, Deo gratias.

Ego ita gaudio affictior, ut mihi etiam verba desint. Scio Dominatio Vestra Reverendissima animum suum erga eandem cognoscere et propterea alia dicere testabo.

Valeat felix ipsa Dominatio Vestra Reverendissima, Eandem Altissimus incolumen conservare dignetur, et Leonardi sui memorem.

Rome, die 16 iunii 1478.

Eiusdem Reverendissime dominationis Vestre tanquam filius ac servus Leonardus Contarenus archipresbyter Lizanae.