June 5, 1478
Domenico della Rovere to Johannes Hinderbach
Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 126, c 1r. Paper sheet in good conditions autograph of Approvino degli Approvini with sealing wax seal.
Reverendissime in Christo Pater, Frater noster dilecte, salutem plurimam.
Ut aequum parque erat, contra iudeos optenta est sentencia. Tum ob iustitiam cause, tum ob diligentiam domini Aprovini, Paternitatis Vestre Reverendissime oratoris. Nam, et si de iure pro causa prontissima iudicatum fuisset, tamen eius diligentia et sedulitate, cum nullis laboribus aut vigiliis parceret, factum est ut actus expediretur.
Quid autem a nobis actum, idem optimus est testis. Nam et causa iusta est, et eam quasi hereditariam a fratre nostro reverendissimo suscepimus. Erat etiam in causa Paternitas Vestra, que non pariter ad id nos impellebat.
Bene valeat Paternitas Vestra.
Rome, ex Palatio Apostolico, nonis iuliis MCCCCLXXVIII.
Dominicus, sancti Vitalis presbyter cardinalis Tarantasiesnsis.
Context note
When Cristoforo della Rovere died, on February 1st, 1478, his brother Domenico "inherited" his titles of bishop of Tarantaise and cardinal of Saint Vitale.