July 15, 1478
Paolo Crotti to Johannes Hinderbach
Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 126, c 1r. Paper sheet in good conditions autograph of Approvino degli Approvini with sealing wax seal.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, Domine mi colendissime, post humilimas et devotas commendationes.
Redit in patriam et ad Reverendissimam Dominationem Vestram venerabilis vir Aprovinus de Aprovinis, Eiusdem Dominationis Vestre Reverendissime orator in causa beati Simonis ad sanctissimum dominum nostrum, a quo Reverendissima Dominatio Vestra intelligere evidentissime poterit quantum reverendissimus dominus meus huic sancte cause et consuluerit et faverit.
Ego quoque, quantum valui vices meas apposui et adiunxi voces, quamvis debiles. Prout ex eius relatione clarius intelligere poterit Reverendissima Dominatio Vestra que quantum honoris, laudis ac glorie ex huiusmodi cause prosecutione consecuta fuerit, quantumve meriti apud Omnipotentem Deum et ipsius beatum Simonem adepta, minime verbis nedum scriptis consequi posse confido.
Immortale enim nomen Reverendissime Dominationis Vestre deinceps agnosco, qui per clarorum ora virum semper volitabit, in qua sententia idem reverendissimus dominus meus permanet. Reverendissimam Dominationem Vestram multifariam multisque modis laudans quod causam ipsam donec ad consumationem usque perducta fuerit, nunquam derelinquerit. Multi quoque magni nominis prelati, multi etiam clari viri in hanc ipsa condescendunt sententiam, Reverendissimam dominationem Vestram extollentes magnificantesque.
Quam quidem causam prefatus dominus Aprovinus tanta maturitate, tanto studio, cura ac solicitudine, animo indefesso, solertiaque accuratissima, dies noctesque apud omnes reverendissimos dominos commissarios solicitavit, procuravitque, ut tandem nemini fastidiosus, omnes semper solicitans, optimis argumentis rem suam tutans, obiecta reprobandaque confutans, quicquid voluerit obtinuerit, aut quid necessario effici debebat. Ita enim beatissimi Simonis apud Deum merita exposcunt, cuius nomen miraculis continuis per universum dilatatur, in perfidorum iudeorum confusione, christianique nominis exaltationem et gloriam.
De his hactenus si reverendissimus dominus meus ab Urbe se non absentasset, prolixas super premissis ad reverendissima dominationem vestram dedisset litteras que eidem Reverendissime Dominationi Vestre summe placuissent, confirmantes que prescripsi.
Ex debito, devotione atque servitute in Reverendissimam Dominationem Vestram mea hec eidem significare censui, que me ecclesiamque meam in Calavino commendata suscipere dignetur, ita ut illa decima castri Toblini ipsi mee ecclesie debita restituatur; quod humilime Reverendissime Dominationi Vestre supplico.
Quam Deus Omnipotens incolumem ad vota conservare dignetur.
Rome, die XV iulii 1478.
Eiusdem Reverendissime Dominationis Vestre servulus Paulus de Crottis canonicus cremonensis et reverendissimi domini cardinalis Tirasonensis magister domus.
Context note
As it can be evinced by the letter, he is talking about Pedro Ferris, bishop of Tarazona.