trento

Monumenta Symoniniana

July 20, 1478

Marco Barbo to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 134a, c 1r. Paper sheet in good conditions with sealing wax seal.

Reverendissime in Christo Pater, Amice ac Frater Noster Carissime, salutem.

Cum in presentiarum ad Reverendissimam Paternitatem Vestram se conferat spectabilis vir dominus Aprovinus Eius orator, non scribemus multa verba, cum ipse qui omnibus negotiis non solum interfuit, sed praefuit, coram omnia relaturus sit. Eum autem omni qua possumus efficacia commendamus Paternitatem Vestram Reverendissimam, quia certe et pro studio et diligentia fideque ac prudentia sua dignissimus certe est amore ac benivolentia Paternitatis Vestre, que nihil gratius ac iocundum nobis in presentiarum facere posset, quam si presetulerit operam suam acceptissimam fuisse Reverendissime Paternitati Vestre.

Nec hoc scriberemus, nisi re ipsa experti essemus, eum dignum esse huiuscemodi commendatione. Quo autem animo et amore Paternitatis Vestre negocia prosecuti sumus, ipse dominus Aprovinus referre poterit Paternitati Vestre.

Que bene ac feliciter valeat.

Ex abbatia nostra Saxivivi prope Fulgineum, die XX iulii MCCCCLXXVIII.