July 20, 1478
Bartolomeo Cerasino to Johannes Hinderbach
Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 134b, c 1r. Paper sheet in good conditions with sealing wax seal.
Reverendissime in Christo Pater, Amice ac Frater Noster Carissime, salutem.
Venitente domino Aprovino, Presentium Latore, ad Reverendissimam Dominationem Vestram, qui nuper recesit ab Urbe plene informatus tam de novis Curie, quam etiam negotiis privatis, qui sub verborum compendio poterit omnia dicere Reverendissime Paternitati Vestre; parum aut nihil restat mihi ad scribendum.
Verum, ut ego aliorum particule servitutis mee erga Reverendissimam dominationem Vestram satisfaciam, nolui pretermittere, quin ipsi ad Eandem venienti darem litteras meas, humilime supplicans ut dignetur in occurrentibus ut opera fidelissimi servitoris sui, qui certe pro viribus siquis parvis conabitur servire Reverendissime Dominationi Vestre.
Non scripsi sepe, videns diligentiam, solicitudinem et vigilantiam domini Aprovini oratoris vestri, qui certe in negotio beati Simonis contra perfidos iudeos laboravit die noctuque, raro quiescendo, in tantum quod aliquando accusatus fuit de nimia importunitate.
Quamprimum rediero ad urbem, visitabo Reverendissimam Dominationem Vestram, crebrioribus litteras meis certificando eam de novis cause reliquum est, ut reverendissima Dominatio Vestra dignetur habere comendata negotia servitoris sui, qui diu laboravit in vinea sabaot. Dignum est ut tandem post multos labores et expensas laborantibus pro substentatione tribuatur aliquis fructis temporalis, ut scit Reverendissima, anima in hoc mundo non potest diu esse sine corpore.
Bene valeat et feliciter quamdiu desidero Reverendissima Dominatio Vestra, cui me iterum atque me plurimum comendo.
Ex Fulgineo, die XX iulii 1478.
Eiusdem Reverendissime Dominationis Vestre humilis servitor Bartholomeus de Massa canonicus tridentinus.
Textual note
Follows in aliqua expunged