trento

Monumenta Symoniniana

July 20, 1478

Lionello Chiericati to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 134c, c 1r. Paper sheet in good conditions with sealing wax seal.

Reverendissime Domine.

Redeunte domino Aprovino ad Reverendissimam Dominationem Vestram facere non potui quin eius diligentiam, studium et sollicitudinem exhabitam pro honore Reverendissime Dominationis Vestre eidem contester et plurimum commendem.

Ob pestilentiam que Urbem vexat tota Curia in variis locis est dispersa. Eapropter, reverendissimus dominus meus et nos eius servitores hic sumus causa evitandi malam auram.

Reliquum est ut Reverendissima Dominatio Vestra me semper habeat ut fidum servitorem et mihi iubeat siquid per parvitatem meam agi potest, quod commodo et honori Reverendissime Dominationis Vestre et suorum esse potest.

Bene valeat Reverendissima Dominatio Vestra, cui me plurimum commendo.

Ex abbatia Saxivivi prope Fulgineum XX iulii 1478,

Reverendissime Dominationis Vestre filius Leonellus episcopus Arbensis.