January 8, 1481
Ausias Despuig to Johannes Hinderbach
Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 148, c 1r. Paper sheet in good conditions with sealing wax seal.
Reverendissime in Christo Pater, amice noster carissime.
Bullam in causa beati Symonis expediri tandem curavimus; quod si factum est serius quam Vestra Paternitas expectaret, mirari non debebit. Absentia enim reverendissimorum dominum nobiscum ad hoc deputatorum tante morae ac longe huiusmodi expeditionis causa extitit, sine quibus non poterat res absolute tractari, utpote que in sacro consistorio mature fuerat transigenda. Postquam vero reverendissim domini condeputati redivere, bulla protinus expedita fuit.
Illam vero Federicus Ormanettus, familiaris noster, Paternitati Vestre in presentiarum transmittit, prout Paternitas Vestra videbit, qui certe in hoc causa omni quam potuit cura, studio et diligentia usus est. Tulitque pre se magnum erga Paternitatem Vestram affectum, nullis laboribus parcens. Eum Paternitati Vestre etiam atque commendamus. Nam, sicut ipse Paternitatis Vestre est amantissimus, ita etiam nos ipsum carissimum habemus.
In his igitur et rebus aliis in quibus honori Vestre paternitatis prodesse poterimus, nos continue habebit benivolos et paratos.
Bene valeat Vestra Paternitas.
Ex Urbe, die VIII ianuaris 1481.