March 22, 1481
Giovanni protonotary to Johannes Hinderbach
Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 153, c 1r. Paper sheet in decent conditions with remains of a sealing wax seal.
1481 die 22 marcii, Iesus spes mea, Padue.
Reverendissime Pater et Domine, post debitas in Domino commendationes, et cetera.
Cogor ex officii munere quo fungor et voti gratia quo damnatus victori iam diu vota persolvere ad Suam Reverendissimam Dominationem litteras dare, Eamque orare obsecrareque ut mihi inclyti martiris Symonis beatissimi martyrum [....] eius gesta mihi omnibus admiranda seculis his, presertim qui pie ac religiose de christianissima sentiunt religione significant opere enim mihi sine ulla dilatacione precium erit eius miracula contexere modo idem dominus qui nobis ali satis ad scribendum eloquentie alia gesta iustasque iddem dono dare, non absunt neque cum [....] quod absque Eius nutu aut conari aut emoliri aliquid possum nedum Tua Reverendissima Dominatio me mafnum aliquid perficere posse credat.
Mitto his alligatis orationes duas breves, quibus si videm Dominationem Tuam Reverendissimam ad tanti martiris gloriosi laudem interfecti sacrificandum uti poterit [...] animo persuasi meo nullo modo Christum dominum conferendum esse his qui Symonem innocentem puerum et martirem a truculentissimis interfectum iudeis perfi<dis> Dei ac nomine Iesu Christi negaverint.
Spero per Sedem [....], et cetera, ut magno gaudio affectus eius venerabile corpus eternam [....].
Me Tue Reverendissime Dominationi sempre commendo.
Iohannes [....] prothonotarius apostolicus.
Textual note
Follows contra expunged
Textual note
Follows inta expunged
Textual note
Added between the lines