trento

Monumenta Symoniniana

No date

An unknown sender to Johannes Hinderbach

Uncertain whether original or copy: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 161, c 1r. Paper sheet in good conditions; given that there are no inscriptions nor seals, it is not possible to establish whether this is a copy or and original that travelled together with another letter.

Reverenda Paternitas Vestra petit scire statum cause iudeorum ratisponensium.

Et quia Eandem licet cupide certiorem summo studio desideramus, non possum tamen quare tanti sceleris excessus, qui usque hodie in contumeliam Salvatoris nostri Ihesu Christi et scandalum populi christiani remanent impuniti. Aliquid certi scribere, quia ab eo tempore quo consulatus ratisponensis litteras [........] per imperialem maiestatem ad respondendum in luce procuratori fiscali vocatus fuit.

Nichil actum est per nuntios et oratores ratisponenses qui etiam cum maiori tedio a tempore citeriori usque hodie [......] imperialem moleste occupavit et infecto negocio ut timetur forsan revertentur. Nescimus divinare nec licet calamo committere, sed certior<em> reddimus Paternitatem Vestram Reverendissimam, cui corpus et animum committimus, atque ut honore vester  solicitur pre cunctis confidimus quod cum primis per meum proprium nuncium eandem Paternitatem Vestram Reverendissimam certificabimus qualiter exitus acta probent Paternitatem Vestram Reverendissimam est quamplurimum [......] et experta. Quantum amplius se extendere non convenit.