trento

Monumenta Symoniniana

No date

Melchior von Meckau to Johannes Hinderbach

Original: Archivio di Stato di Trento, Archivio Principesco-vescovile, Sezione latina, capsa 69, n. 180a. Small paper sheet in good conditions pasted between folio 24 and 25 of a ledger; autograph of Melchior von Meckau.

Reverendissime Pater et Domine Graciosissime.

Scripsi sepe et per Paternitatem Reverendissimam novi de pecuniis michi debitis pro expensis oratorum suorum, et ibi Paternitatis Vestre necessitatem ac paupertatem meam exposui, tandem Paternitas Vestra domino Aprovino orator suo scripsit ut pecuniam illam ex banchis reciperem, quod tamen facere nolui ne Paternitatem Vestram cum interesse graviorem, sed usque ad recessum modo distuli, quo ultra remedium nullus esset.

Et sic rogo Paternitas Vestra dignetur satisfacere in banchis de Galiotis, ex quo recepi aut hic pro uno michi exsolvere ne periculum aut interesse maius accipiat paternitas vestra. Expecto responsum.

Eiusdem Reverendissime Paternitatis Vestre servitor Melchior de Meckau.

Post scriptum

Credo Paternitatem Vestram Reverendissimam esse informatam de debito dum discederet dominus Nicholaus et posthac tenetur Paternitatem Vestram pro dominio Aprovino LVIII ducatorum, de quibus habeo mansionem.